Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
cum enim quidam ministrorum nostri sacrificantibus dominis adsisterent, inposito frontibus signo deos illorum fugauerunt, ne possent in uisceribus hostiarum futura depingere.
quod cum intellegerent haruspices, instigantibus isdem daemonibus quibus prosecant conquerentes profanos homines sacris interesse egerunt principes suos in furorem, ut expugnarent dei templum seque uero sacrilegio contaminarent, quod grauissimis persequentium poenis expiaretur.
nec tamen ex hoc ipso caeci homines intellegere possunt aut hanc esse ueram religionem cui ad uincendum tanta uis inest aut illam falsam quae subsistere aut congredi non potest.
sed aiunt hoc deos non metu, uerum odio facere: quasi quisquam possit odisse [*](EPITOME 13-387, 18] c. 46, 8. ) [*](AUCTORES 4] Yerg. Georg. IH 491. ) [*](B(G)RHSPV] 1 passionis] passionis eius H cui S 2 in diis sui[s] desinit codicis G pag. 94 (34) si adsistat] talis existat H 4 consuttus P1, consultus V uatis (1 ex e) B2, uoces V1 5 saepe] semper H praecipia V ad iustitiam persequendam R persequendi* (s er.) B 6 enim BSP, om. RHV, dubitanter admisi ut coniectura ri fortasse inlatum quidam om. S ministro* (corr. m. 2) S nostri] e cultoribus dei R quidam — nostri] uaria coniecerunt edd., sed cf. de mort. persec. 10, 2 tum quidam ministrorum scientes dominum (cf. nostri), cum adsisterent immolanti, imposuerunt frontibus suis immortale signum 7 dominis] demoniis S frontibus] frontibus suis RH 8 future II 9 aruspices S isdem] his B, hisdem S, iisdem (pr. i add. m. 3) P l eon 10 prosecant H, prosecrant BSP, prosecrant (corr. m. 2) R, prosequant V, prosecabant codd. recent., uix recte; cf. ad pag. 247,18 consequentes S, consequerentes P1, se del. P3 11 egerunt] coegerunt H, adegemnt Y suos] ipsos V furore[m] B3 expurgarent S 12 se*qu*e (d et a er.) B contaminarcnt1 B2 grauissimi[s] S7 15 ullam V falsam] suam P 16 *eos (d er.) B 17 metu uerum odio] metuere uerum etiam V metu*** H quasi quisquam om. R quasi] quia si H post possit add. uero B* ) [*]( XVIIII. Lact. 1. ) [*]( 96 )
sed quoniam neque accedere ad eos possunt in quibus caelestem notam uiderint nec iis nocere quos signum immortale munierit tamquam inexpugnabilis murus, lacessunt eos per homines et manibus persecuntur alienis.