Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

quae ratio est ut Christum timeant, Iouem non timeant, nisi quod idem sunt daemones quos uulgus deos esse opinatur? denique si constituantur in medio et is quem constat incursum daemonis perpeti et Delphici Apollinis uates, eodem modo dei nomen horrebunt et tam celeriter excedet de uate suo Apollo quam ex homine spiritus ille daemonicus et adiurato fugatoque deo suo uates in perpetuum conticescet. ergo idem sunt daemones quos fatentur execrandos esse, idem dii, quibus supplicant.

si nobis credendum esse non putant, credant Homero, qui summum illum Iouem daemonibus adgregauit, sed et aliis poetis ac philosophis, qui eosdem modo daemonas, modo deos nuncupant, quorum alterum uerum, alterum falsum est.

illi enim nequissimi spiritus ubi adiurantur, ibi se daemonas confitentur, ubi coluntur, ibi se deos mentiuntur, ut errores hominibus immittant et auocent a ueri dei notione, per quam solam potest mors aeterna uitari. idem sunt qui deiciendi hominis causa;

uarios sibi cultus [*](EPITOME 15—17] c. 46, 8 quos — negant. ) [*](AUCTOBES 15 Homero] II. A 222. ) [*](BBHSPVJ 1 aesculapi (esc- V) B1Hp1V, aesculapil1 BSP3, aesculapii (esc- S) RS fanum] templum V 2 utriusquelibet BarHV ut nocens - homine in info mg. P1 4 eonun V si om. V subiectus V daemones BP, daemon*as (i er.) H, daemonas V 6 Iouem] iouem autem V [demones] P1 quod H uulgo R 8 opinantur R denique om. R si* (c er. in B, lilt. incerta er. in V) BV, si1 H7 quae P1, corr. P\' 9 incessum P delfiti V 10 nomen dei V tamen RH 11 excedent V daemoniacns B 12 perpetuo V 13 contiticiscet sic R, contitescit (e ex i m. 3) P, uatescit V fatetur R 17 modo om. S daemones V quorum alterum uerum om. R quorum — falsum] quarum (sic) alterutrum falsum V alteri Px, corr. Ps 18 ibi ras. ex ubi B 19 daemones H, \' daemonas (corr. m. 2?) V 20 ut errores] terrores S, errores ras. ex erroribus B ad P1, d del. P3 21 dei ueri PF 22 homines (sic) deiciendi P. ) [*]( 26* )

388
per diuersa regionum condiderunt, mentitis tamen adsumptisque nominibus ut fallerent. nam quia diuinitatem per se ipsos adfectare non poterant, adsciuerunt sibi nomina potentium regum, sub quorum titulis honores sibi deorum uindicarent.

qui error discuti potest et in lucem ueritas protrahi. nam si quis studet altius inquirere, congreget eos quibus peritia est ciere ab inferis animas. euocent Iouem Neptunum Volcanum Mercurium Apollinem patremque omnium Saturnum: respondebunt ab inferis omnes et interrogati loquentur et de se ac deo fatebuntur.