Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
maximum itaque argumentum est philosophiam neque ad sapientiam tendere neque ipsam esse sapientiam, quod mysterium eius barba tantum celebratur et pallio.
senserunt hoc adeo Stoici, qui et seruis et mulieribus philosophandum [*](AUCTORES 6J Cic. Tusc. II 1,4. § 4 s.] Epicuri frg. 227a; \'Senecae Exhortationes conpilare Lact. uidetur\' Usenerus. 22-258, 2 (Epicurus)] ibid. (pag. 171, 14). ) [*](BESHPVJ 1 possint BR, possent H sunt P et cetera SH 3 uobis R 4 sint V confirmatam causam B summus] cicero summus B 5 philosophia S uulgare S 6 adsequi] ad se V possent SH 7 filosofiam V contempta S, contenda V 8 ipsam BHP, ipse S hominem S 9 cwetu (o s. I. et e ex r m. 3) P homini] soli homini R 11 ea S possint (exp. tn. 2) V 12 firuii B1 uelle] illa R 13 delicare B1, corr. B3, diligere S, dilicare V 16 raUlferre PJ quordlsi P3 hominum B 17 pr. et] ut S resticos P\', corr. P2 omnis V 18 docere B 19 sapientum add. Heumannus conl. § 7 ciuitatem de sapientibus, probat Usenerus; scripsi sapientium et (ante aetate) s. 1. Pl. 20 erglt P3 21 ad om. B tendere* (t er.) B, tenere R 22 eius om. H barta Vx 23 mu(li)erieribus sic R ) [*]( XTIIII. Lact. 1. ) [*]( 17 )
conati quidem sunt illi facere quod
ueritas exigebat, sed non potuit ultra uerba procedi, primum, quia multis artibus opus est, ut ad philosophiam possit accedi.: discendae istae communes litterae propter usum legendi, quia in tanta rerum uarietate nec disci audiendo possunt omnia nec memoria contineri.
grammaticis quoque non parum operae dandum est, ut rectam loquendi rationem scias; id multos annos auferat necesse est.