Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ne oratoria quidem ignoranda est, ut ea quae didiceris proferre atque eloqui possis. geometria quoque ac musica et astrologia necessaria est, quod hae artes cum philosophia habent aliquam societatem.

quae uniuersa perdiscere neque feminae possunt, quibus intra puberes annos officia mox usibus domesticis profutura discenda sunt, neque serui, quibus per eos annos uel maxime seruiendum est quibus possunt discere, neque pauperes aut opifices aut rustici, quibus in diem uictus labore quaerendus est. ob eam causam Tullius ait abhorrere a multitudine philosophiam.

at enim rudes Epicurus accipiet. quomodo ergo illa quae de principiis rerum dicuntur intellegent, quae perplexa et inuoluta uix etiam politi homines adsecuntur ?

in rebus igitur obscuritate [*](AUCTORES 18-259,4 Epicurus] frg. 227* (pag. 171,19). 18 (Tullius)] cf. § 2. ) [*](BRSHPVJ 1 duxerunt P 2 inuitajtiiteni Bt, inuitatliutem B3 i idem R platuiit ut uid. BI, platiOJ *** B31 3 conponere] cophendere S quidem illi sunt SH, sunt. illi quidem P illi1 V 4 progredi RSH 6 discendendae P communis V 8 oper\'a\'e B1, orere pI, horae part. s. 1. corr. P3 9 est om. P scias id] sciant H 10 supra auferat add. afferat R7; auferant H 11 possit (i ex ej sic V geometrica BarRS. geumetria H quodque ad musicae (om. et) astrologia H, quoque ac musica (om. ct) astroligia (sic) in inf. mg. add. PJ 12 n mastrologia (corr. m. 3) B qucd1 P \'hae1 B3, cae RIHV habent cum philosophia P 13 habewnt B3 14 infra B pubere V 15 mos S 16 annos om. V 18 labor (1 ex i corr.) V ob eam] . Eam V 19 aborrere HVae a om. R 20 principi(is) B 21 rerum om. P intell(egent) B, intellegunt H per pṛο̣p̣ḥẹṭạ, exp. et in mg. \' plexa add. m. 2 V 22 adsequntur B, adsequuntur SPV rigiturl pH )

259
inplicatis et ingeniorum uarietate confusis et eloquentium uirorum exquisito sermone fucatis quis inperito ac rudi locus est?

denique nullas umquam mulieres philosophari docuerunt praeter unam ex omni memoria Themisten neque seruos praeter unum Phaedonem, quem male seruientem redemisse ac docuisse traduntur.