Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Nunc pauca nobis de philosophia in commune dicenda sunt, ut confirmata causa peroremus. summus ille noster Platonis imitator existimauit philosophiam non esse uulgarem, quod eam non nisi docti homines adsequi possint.
est inquit philosophia paucis contenta iudicibus multitudinem consulto ipsa fugiens. non est ergo sapientia, si ab hominum coetu abhorret, quoniam sapientia si homini data est, sine ullo discrimine omnibus data est, ut nemo sit prorsus qui eam capere non possit.
at illi uirtutem humano generi datam sic amplexantur, ut soli omnium publico bono frui uelle uideantur, tam inuidi quam si uelint deligare oculos aut effodere ceteris, ne solem uideant.
nam quid est aliut hominibus negare sapientiam quam mentibus eorum uerum ac diuinum lumen auferre?
quodsi natura hominis sapientiae capax est, oportuit et opifices et rusticos et mulieres et omnes denique qui humanam formam gerunt doceri, ut sapiant, populumque (sapientium) ex omni lingua et condicione et sexu et aetate conflari.