Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

sed orasse quaerat aliquis a nobis idem illut quod aput Ciceronem quaerit Hortensius, si deus unus est, quae esse beata solitudo queat. tamquam nos quia unum dicimus, desertum ac solitarium esse dicamus. habet enim ministros, quos uocamus nuntios.

et est illut uerum quod dixisse in Exhortationibus Senecam supra rettuli, genuisse regni sui ministros deum. uerum hi neque dii sunt neque deos se uocari aut coli uolunt, quippe qui nihil faciant praeter iussum ac uoluntatem dei. nec tamen illi sunt qui uulgo coluntur, quorum et exiguus et certus est numerus.

quodsi cultores deorum eos ipsos colere se putant, quos summi dei ministros appellamus, nihil est quod nobis faciant inuidiam, qui unum deum dicamus, multos negemus.

si eos multitudo delectat, non duodecim dicimus aut trecentos sexaginta quinque ut Orpheus, sed innumerabiles esse. arguimus errores eorum in diuersum, qui tam paucos putant. sciant tamen quo nomine appellari debeant, ne uiolent uerum deum, cuius nomen [*]( 3 supra] p. 19, 5. 14 supra] p. 18, 13. ) [*](AUCTORES 10] frg. 30. 21—23] Theophil. ad Autol. 117 C; cf. Lobeckii Aglaopham. I 364. ) [*](BRSHMPPV] 1 quid MPV potes R 3 fecimus B ametora BS, AMЄ- TOPA sine matre P ametor aut HM 4 apatora B, apator HM, post graecum sine patre P quorq.\' P2 5 gouerauerit SIIM 7 et om. B et testibus confirmaui in mg. H2 8 unum patrem om. S 9 deum BP sed] do qu et HM ⌈a⌉ P2 11 solituq; I at R1, solituq; I queat R2 queat] *uiaeat (q er., s. I. m. 2) V queat tamquam] rqueaV (s. I. m. 2) quae ac tamquam H 12 qui HM idesertum ac solitajrium B 14 esorationibus H rctttuli B3, rectuli V1 15 hii RHM 17 ac] et HM, aut V1, in ras. corr. V2 20 quod] in quod SIIM 21 dicamus deum P dicamus] dicamus si HM 22 trecentis aut sexaginta M 24 sciant om. HM)

27
exponunt, dum pluribus tribuunt.