Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Exequerer nunc testimonia ceterarum, nisi et haec sufticerent et illa opportunioribus locis reseruarem. sed cum defendamus causam ueritatis aput eos qui aberrantes a ueritate falsis religionibus seruiunt, quod genus probationis aduersus eos magis adhibere debemus quam ut eos deorum suorum testimoniis reuincamus?
Apollo enim, quem praeter ceteros diuinum maximeque fatidicum existimant, Colophone residens, quo Delphis credo migrauerat amoenitate Asiae ductus, quaerenti cuidam quis aut quid esset omnino deus, respondit uiginti et uno uersibus, quorum hoc principium est:
[*](AUCTORES 3] VIII 377. 10-17] cf. Lobeckii Aglaoph. I 158. ) [*](quae quidem tradita sunt nullo loco inuenitur. Opsopocus, not. in Sibyll. orac. p. 3,ὰποίnτοςscribit pro ota παντός, Struuius opusc. 1 54 et ὰποίητος apud Lact. c. 7, 13 eicit. ) [*](BRSHMPPV] 1 cum om. H ferre B 3 ΜΟΥΝΟC R, MONOC celt. TAP V ƟAЄOC H, ƟAЄOO M εἰμι—θεὸς om. HM IIIMI P AMOC S, AAAOC M interpretatio lat. fere eadem in S et P 8 quam om. HM testimoniis B2 9 reuiucamus (a in eras. i ? m. 3) B 10 quem (e in eras. a ? m. 2) B maximo HM, maximumquo P1, in ras. corr. P2 11 fatidicum] deum HM colophonem S residens scripsi, respondens C 12 migrauerit B 13 quid om. PV 15 graeca latinis litteris scripta et uaric discerpta in HM ΑΥΤΟΦΥЄC B\', corr. B3, ΑΥΓΟΦΙЄC P ΑΔΙΔΚΤΟC S, ΑΔΙ⌈ΔΑ⌉KTOC V ΑΜΙΓΓΟΡ B, ΑΜΙΓΓΙΩΡ S, AMCTOP P ACΤΥΑΠΙΚΤΟC Bl, corr. B3, ACIPЄТΟΥΦCAKTOC 8, astuphelictos HJf, ACΤΟΥΦЄAIKTOC P 16 ου̌νομα μηδὲ] huonomade (-do M) HM MIITC BR, MCAC P AOTQ B ΧΟΡΟΥΜЄNOC BP, ΧΡΩΡΟΥΜЄNOC S, χωρούμενον edd., Struuius opusc. 1128 iv] €H S, em HM phyri M, ΠΥΡΩC (-Oe V) PV NGON Bt, o in Q corr. B3, NAQN S, naeon HM, AION (-QN V) PV 17 MCIKPA 8, MHIKPA P AH P MЄPЄIC S, mytris (mi- M) HM ANTGAOI B, ASTЄ· AOI S, angelos HM, ΑΝΓΠΑΟΙ P, ΑΝ·ΤЄAOI V IIQC B\', ημεις corr. B3, hemis HM, ΠΜΙC PV interpretatio lat. fere eadem in S ct IJ )
- αὺτοϕυὴς ἀδίδαϰτος ὰμήτωρ ἀστυϕέλιϰτος,
- οὔνομα μηδὲ λόγῳ χωρούμενός, ἐν πυρὶ ναίων,
- τοῦτο θεὸς, μικρὰ δὲ θεοῦ μερὶς ἄγγελοι ἥμεῖς,
num quis potest suspicari de Ioue esse dictum, qui et matrem habuit et nomen? quid quod Mercurius ille Termaximus, cuius supra feci mentionem, non modo ἀμήτορα ut Apollo, sed ἀπάτορα quoque appellat deum, quod origo illi non sit aliunde?
nec enim potest ab ullo esse generatus qui ipse uniuersa generauit.
Satis ut opinor et argumentis docui et testibus confirmaui quod per se satis clarum est, unum esse regem mundi, unum patrem, unum dominum.