Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

credant Apollini suo, qui eodem illo responso ut Ioui principatum, sic etiam ceteris diis abstulit nomen. tertius enim uersus ostendit ministros dei non deos, uerum angelos appellari oportere.

de se quidem ille mentitus est, qui cum sit e numero daemonum, angelis se dei adgregauit: denique in aliis responsis daemonem se esse confessus est. nam cum interrogaretur quomodo sibi supplicari uellet, ita respondit:

  1. πάνσοφε παντοδίδακτε πολύστροφε κέκλυθι, δαῖμον
  2. .
item rursus cum precem in Apollinem Sminthium rogatus expromeret, ab hoc uersu exorsus est:
  1. ἁρμονίη, ϰόσμοιο, ϕαεσϕόρε, πάνσοϕε δαῖμον
  2. .

quid ergo superest nisi ut sua confessione uerberibus dei ueri ac poenae subiaceat sempiternae? nam et in alio responso ita dixit:

  1. δαίμονες οἳ ϕοιτῶσι περὶ χθόνα ϰαὶ περὶ πόντον
  2. ἀϰαμάτου δαμνῶνται ὑπαὶ μάστιγι θεοῖο
  3. .
[*](BRSHMpPVJ 1 apolloni B\' (in ras. corr. B2) MPK corr. P1 4 oportere] oportere debere BR 6 denique] de quibusdam HM 7 supputari S 9 nANTAIAAAKTG R ΠΟΛΙCΤΡΟΦЄ (pro Test 8 in P) PV ϰέϰλυθι] ΚΛΠΙ P, KArel S ΠΑΝCΟΦЄ · ΠΑΝΤΟΑΑΚΤΑΙ ΠΙΔΙCΤΟΦЄ· KЄΚΑΥƟI ΔΑΙΜΩΝ S, ΠΑΝCΟΦЄ ITANTAAAAKTЄΦΟΑΥΓЄΦЄ (pro A est A in M) KЄΚΑΥЄЄI (KA€K- M) AXIQN (AQN M) HM interpretationes lat. dittersae in S et P 10 sminthiuum PV exprimeret Bl (corr. B3) S 12 KOCMOr P, KOCMOI V ΦΟЄCΦΟΡЄ R, ΦΑЄCOAЄΦΡΠ P, ΦΑЄC- ΦΑЄOPЄ V APMONie (sed C in H corr. B3) KOCMOIC ΦΑЄCΦΩΡΝ ΠΑΝCΟΦЄΔΑΙ∗ΜΩΝ (M er.) B, APMONINЄOCΜΟΙΟΦΑЄCΦ⌈O⌉PЄΠΑΝCΟΦΑЄ- ΔΑΙΜΟΝ S, AЄΩΝЄINKOCΩЄΙΝΦΑЄCAOPЄ ΠΑΝCΟΦЄAЄΩΝ HM interpretationes lat. diuersae in S et P, in S manca 14 subiaceant BRIS sempiternam V et s. 1. P, om. V 15 AAIMONAIC V of om. S XƟΩΝΑ B\', corr. B3, KeONA S, XƟONƟI V περὶ om. R MЄΙΩΝЄCOI- ΦΙΓΩCΠΙЄPЄI (pro n est IT in M) ΠΟΝΤΟΝ haec tantum in HM AAI- MONAICΟΥΦΟΙCΠΙΗΡΙΚΤΟΝΑΚΑΙ IIIIPI ΠΟΝΤΟΝ P 16 ΑΚΑΜΑΤΟΥ (r in eras. I m. 2) V; α̇ϰάματι edd.; an axaaatw ? cf. interpretation. lat. in S intolerabilibus domantur sub flagellis dei δαμνω̃νται scripsi, AAMNONTAI BRSV, ⌊ΔΑΜΝΟΝƟAI⌋ P; an δάμνονται retinendum? cf. Lobeck., Rhemat. p. 126; δάμνανται Struuius opusc. I 131 rno BS, TIIH P MЄΤΙΓЄI B\', pr. C in a4 corr. B3, MACTIHC P, MACT.UT V3 Ɵ⌈Є⌉OI S AKAQA- ΤΟΥΑΑΩΝΟΝΓΑΙΥΠΑ (ΓΑΙΠΑ H) ΩΑCCΙΓΙ (pro ΓΙ cst n in M) ƟЄOI HM interpretationes lae. similes in SP )
28
de utrisque generibus in secundo libro disseremus.

nunc interim nobis satis est quod dum honorare se uult et in caelo conlocare, confessus est, id quod res habet, quomodo sint appellandi qui deo semper adsistunt.