Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
deus ergo unus est, si nihil esse aliut potest quod : tantundem capiat potestatis: et ii tamen qui multos esse arbitrantur officia inter se dicunt esse partitos. de quibus omnibus suo loco disputabimus.
illud interim quod ad praesentem locum pertinet teneo: si partiti sunt inter se officia, eodem reuoluitur res, ut ex iis quilibet sufficere omnibus nequeat. perfectus igitur non erit qui cessantibus ceteris non potest omnia gubernare. ita fit ut ad regendum mundum unius perfecta uirtute opus sit quam inbecillitate multorum.
qui autem putat hanc tantam magnitudinem non posse ab uno regi, fallitur neque quanta sit uis ac potestas diuinae maiestatis intellegit, si existimat singularem deum qui facere mundum potuit, eundem regere non posse quem fecit.
at si concipiat animo quanta sit diuini huius operis inmensitas (eamque) cum antea nihil esset, tamen uirtute atque consilio dei ex nihilo esse conflatam, quod opus nisi ab uno inchoari perficique non potuit, iam intelleget multo facilius esse ab uno regi quod est ab uno constitutum.