Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

dicat fortasse aliquis ne tabricari quidem tam inmensum opus mundi nisi a pluribus potuisse. quamlibet multos, quamlibet magnos faciat, quidquid in multis magnitudinis potestatis uirtutis maiestatisque posuerit, id totum in unum confero et in uno esse dico, ut tantum in eo sit istarum rerum, quantum nec cogitari nec dici potest.

qua in re quoniam et sensu deficimur et uerbis, quia neque tantam intellegentiae lucem pectus humanum neque explanationem tantarum rerum capit lingua mortalis, id ipsum [*]( 5 suo loco] c. 8 ss. EPITOME 23-10, 1] c. 3, 1. ) [*](BRSMpPV] 1 diuidi non possit potestas diuina P 2 nil P 3 et] at M ii edd., hii BR, hi SJfPV 4 (quib)us B 5 disputauimus BacPacV1 i iis edd., his C 9 post fit add. enim V m. recentiss. 13 mundum facere S 14 at* (q ? er.) V 15 eamque addidi 17 conflata SM inchoare R 18 intellegit B, intellegat R esse ab uno conglutinatione fissurae periit B 20 opus] hoc opus B mu(ndi n)isi B 24 \'il\'stanum (i m. 1 uel 2) B dici (alt. i in ras. ex o uel ii) B 25 deficimus (deficim\' S) SM 26 tantae M lucet M explanationum P1, corr. P2 27 rerum om. M )

10
intellegere nos oportet ac dicere.

uideo rursus quid e contrario dici possit, tales esse illos plures qualem nos uolumus unum. at hoc fieri nullo pacto potest, quod singulorum potestas progredi longius non ualebit occurrentibus sibi potestatibus ceterorum. necesse est enim ut suos quisque limites aut transgredi nequeat aut si transgressus fuerit, suis alterum finibus pellat.

non uident qui deos multos esse credunt fieri posse ut aliquid diuersum uelint, ex qua re disceptatio inter eos et certamen oriatur; sicut Homerus bellantes inter se deos finxit, cum alii Troiam capi uellent, alii repugnarent.