Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

at si plures partiantur orbem, minus certe opum, minus uiriuni singuli habebunt, cum intra praescriptam portionem se quisque contineat.

eodem modo etiam dii, si plures sint, minus ualebunt, aliis tantundem in se habentibus. uirtutis autem perfecta natura in eo potest esse in quo totum est quam in eo in quo pars exigua de toto est. deus uero si perfectus est, ut esse debet, non potest esse nisi unus, ut in eo sint omnia.

deorum igitur uirtutes ac potestates infirmiores sint necesse est, quia tantum singulis deerit, quantum in ceteris fuerit: ita quanto plures tanto minores erunt.

quid quod summa illa rerum potestas ac diuina uis ne semel quidem diuidi potest? quidquid enim capit diuisionem, et interitum capiat necesse est. si autem interitus procul est a deo, quia incorruptibilis [*](EPITOME 5-10, 13] c. 2, 5—8. 15-19] 2, 8 is — imnimum. ) [*](BRSWPVJ 1 ii edd., hii BR, hi SMPY uolunt multos B 2 inbeecillos B, sic, pariter inbeccillitas fere ubique, iubecilles (imb-, et alt. e ex o ? S) SMPV 7 solidum (exp. m. rec.) P 9 orbis (0 ex u) B 10 sunt] sint Rac, corr. R1 11 ad B, sic saepissime 12 patiantur P1, corr. m. ree. 13 habebant P™ pres〈cri〉ptam〈portion〉em B co(utiueate)odem B 14 (etiamdiisiplure)s B sunt S 15 aut (~ m. 2) S 16 quam] no in ras. ex quit S2 in eo] in co (exp. m. 2) R, in eo non M qua. M 17 rsi\' S2 si perfectus est] si perfectus est quia perfectus est M 18 u(on) B, an* PV, in utroque u ? er. (eo) B 19 sint necesse est] sint p omnia necesse est (p add. m. 2) R 20 tantum om. M 21 quid] qui M, quod P quod] quo V 22 uis] ius M 23 quicquid (c ras. ex d) R, sic saepe, quicquid SMPV et sic plerumque hi codd., quidquid ubique fere B, ubique G 23 interitum capiat necesse est quae euan. s. I. repet. B3)

9
est et aeternus, consequens est ut diuidi potestas diuina non possit.