Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
Historia uero Sacra testatur ipsum Iouem postquam rerum potitus sit, in tantam uenisse insolentiam, ut ipse sibi fana in multis locis constituerit.
nam cum terras circumiret, ut in quamque regionem uenerat, reges principesue populorum hospitio sibi et amicitia copulabat et cum a quoque digrederetur, iubebat sibi fanum creari hospitis sui nomine, quasi ut posset amicitiae ac foederis memoria conseruari.
sic constituta sunt [*](EPITOME 5-7] c. 19, 1. 7—11] c. 19, 2 s. (— sacrificasse). 13 — 22] c. 19, 3 (et — Matri) 4. 22—92, 8] c. 19, 4 sic — semiuauit. ) [*](AUCTOBES 7] pag. 220 Schmidt. 15] frg. XI. ) [*](BRSHPVj 1 cartus H, carpitus ParV 2 praecessit H 3 ⌈item⌉ R2 4 Fauuus] picus SH laomedom R, lameodon S cum om. H 5 ilieniensium iZ, iliemsium H accesserit B 7 ЄΞЄΓЄCЄΩC B lllΝΔΑ- PICCC B, IIINAAPIKCC P ezegeos eospina ariste H in mg. narrationis pindaricae P1 melisea S 9 cuius B 11 nutrierunt BHP, nutneturt V 12 atuolasse B 13 suplesse sic H 15 antistes B mellissae P uuncupautur SH 16 rerum] regnum BH potus P 17 tantum V famam H 18 constitueret edd. circuiret H 19 ut om. P quacumque P reg∗es (i er.) P, rege* (s er.) V principesque SH 20 copulauit BPac 21 iubeat SPx supra quasi add. qsi m. post. P quasi ut] quasi ita edd., sed cf. Epit. 19, 4 cuius rei ut posset memoria seruari possit B 22 ac] et B si SHY )
gaudebant ergo illi et huic imperio eius libenter obsequebantur et nominis sui gratia ritus annuos et festa celebrabant.