Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
sed quis aetate praecesserit dubitari potest, siquidem per eosdem annos Latinus Priamusque regnarunt, item patres eorum Faunus et Laomedon, quo regnante Orpheus cum Argonautis ad Iliensium litus accessit.
procedamus igitur ulterius et quaeramus, quis omnino colendorum deorum primus auctor extiterit.
Didymus m libris ἐξηγήσεως Πινδαριϰη̆ς ait Melissea Cretensium regem primum diis sacrificasse ac ritus nouos sacrorumque pompas introduxisse; huius duas fuisse filias, Amaltheam et Melissam, quae Iouem puerum caprino lacte ac melle nutrierint —
unde poetica illa fabula originem sumpsit apes aduolasse atque os pueri melle complesse —; Melissam uero a patre primam sacerdotem Matri Magnae constitutam, unde adhuc eiusdem Matris antistites Melissae nuncupentur.