Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
simile quiddam in Sicilia fecit Aeneas, cum conditae urbi Acestae hospitis nomen inposuit, ut eam postmodum laetus ac libens Acestes diligeret augeret ornaret.
hoc modo religionem cultus sui per orbem terrae Iuppiter seminauit et exemplum ceteris ad imitandum dedit.
siue igitur a Melisseo, sicut Didymus tradidit, colendorum deorum ritus effluxit siue ab ipso Ioue, ut Euhemerus, de tempore tamen constat quando dii coli coeperint.
Melisseus quidem multum antecessit aetate, quippe qui educauerit Iouem pro nepote. et idcirco fieri potest ut uel ante uel adhuc puero Ioue deos colere instituerit id est alumni sui matrem (Opem) et auiam Tellurem, quae fuit Urani coniunx, patremque Saturnum et ipse hoc exemplo atque instituto Iouem ad tantam superbiam prouexerit, ut postea sibi diuinos honores auderet assumere.