Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec historia quam uera sit, docet Sibylla Erythraea eadem fere dicens, nisi quod in paucis quae ad rem non attinent discrepat.

liberatur ergo Iuppiter summi sceleris crimine, quod patrem uinxisse compedibus perhibetur. id enim Titan patruus fecit, quod ille contra pactionem iusque iurandum mares liberos sustulisset.

reliqua histona sic contexitur: Iouem adultum, cum audisset patrem atque matrem custodiis circumsaeptos atque in uincula coniectos, uenisse cum magna Cretensium multitudine Titanumque ac filios eius pugna uicisse, parentes [*](EPITOME 6-8] c. 13, 3. ) [*](AUCTORES 8] frg. IV. 13 (cf. § 10)] Orne. Sibyll. III 110- 153. 199—201. 19] frg. VI. ) [*](EXPILATOBES 3 s.] cf. Isidor. orig. VIII 11, 42. ) [*](RSHPV] 2 opis H pl*utouem (a er. P) 3 pl∗uto (a er. P) est latine R Dis pater edd., diis pater PlV, diespater P1, diespiter RS, dispiter H 4 at C plautouem P 5 paruo Pac, corr. Px 0 uti PV 7 stirp*s (1 cr.) R ex om. SH 8 traditam H inferet H 9 titan (i ras. ex u ut uid.) V 10 fesse\' P clam se] clam H, clam, ,(3 hastae eras.) P 11 uocabantur SH 12 muros RS 13 iis Rl, his WSHPY istoria P, fristoria V ueram S 14 quod in om. R 15 rem om. Rl, id add. R1 16 sceleri V 17 patms H ius⌈q.⌉ P, ius V 18 substulisset S, sic saepitts 20 circumseptos SHP in om. S, s. I. P uincla R 21 crcteusi um (2 hastae er.) P, creteusilium V 22 pugna uicisse] pugna⌊ndo⌋ P1, in mg. uicisse add. P-, puguauisse V )

55
uinculis exemisse, patri regnum reddidisse atque ita in Cretam remeasse.

post haec deinde Saturno sortem datam, ut caueret ne filius cum regno expelleret; illum eleuandae sortis atque effugiendi periculi gratia insidiatum Ioui, ut cum necaret; Iouem cognitis insidiis regnum sibi denuo uindicasse ac fugasse Saturnum.