Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
tum Saturno filius qui primus natus est, eum necauerunt. deinde posterius nati sunt gemini, Iuppiter atque Iuno. tum Iunonem Saturno in conspectum dedere atque Iouem clam abscondunt dantque eum Vestae educandum celantes Saturnum.
item Neptunum clam Saturno Ops [*](AUCTORES 10J frg. III. ) [*](RSHPV] 1 suis sibi CEpit. 14, 4 2 ac] aut H 4 ⌊ura⌋nus P, euranus Y copit S G regium] regium sibi RS 7 iis R1, liis R2SHPV ratulimus R aliqunntulum R 8 aperimus Il, aperiam P ucris] sacris PI, corr. P2\' 10 enni RV, enim SIl, enni⌈i⌉ P uera H exim PV, exim⌈i⌉us R2, exin SH 11 ducit Bachrensius Litan S postulauit R 12 ubi P in ras., V reoruml P1 13 opis Sll 11 ne] non RP 17 uti R is (e er.) P pactum H1, in ras. corr. H2 18 ut II uiriles P , sexum Rar (x ras. in c corr.), sexus SPpc (x ex c m. 1) 19 quid om. Sll; o malim id 20 natos SH1 tunc saturni P, tu* saturn⌊o⌋ (r ? er., o in ras. ex u) V 21 filios Hx negauerunt H\', in ras. corr. H2 22 tũ∗∗ (nc er.) P 23 conspectu H 25 saturno SH item — Saturno om. R opis H )
haec, ut scripta sunt, Ionis fratrumque eius stirps atque cognatio: in hunc modum nobis ex sacra scriptione traditum est.
item paulo post haec infert: deinde Titan postquam resciuit Saturno filios procreatos atque educatos esse clam se, seducit secum filios suos qui Titani uocantur, fratremque suum Saturnum atque Opem conprehendit eosque muro circumegit et custodiam iis apponit.