Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
qui cum lactatus esset per omnes terras persequentibus armatis, quos ad eum conprehendendum uel necandum Iuppiter miserat, uix in Italia locum in quo lateret inuenit.
Quibus ex rebus cum constet illos homines fuisse, non est obscurum qua ratione dii coeperint nominari.
si enim nulli reges ante Saturnum uel Uranum fuerunt propter hominum raritatem, qui agrestem uitam sine ullo rectore uiuebant, non est dubium quin illis temporibus homines regem ipsum totamque gentem mactare summis laudibus ac nonis honoribus coeperint, ut etiam deos appellarent siue ob miraculum uirtutis — hoc uere putabant rudes adhuc et simplices — siue, ut fieri solet, in adulationem praesentis potentiae siue ob beneficia quibus erant ad humanitatem conpositi.
deinde ipsi reges cum cari fuissent iis quorum uitam composuerant, magnum sui desiderium mortui reliquerunt.