Epitome Divinarum Institutionum
Lactantius
Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.
nec enim possunt paria esse aut similia praecepta, cum alii forment ad uoluptatem, alii ad honestatem, alii uero ad naturam, alii ad scientiam, alii ad quaerendas, alii ad fugiendas opes, alii ad nihil dolendum, alii ad patientiam malorum: in quibus omnibus, sicut superius ostendi, a ratione declinant, quia deum nesciunt. [*]( 27 superius] § 3 ss. ) [*](INSTITUTIONES 3-8 Stoici] III 7,8; 8, 32-37; 11,9. 8- 11 Aristoteles] III 7, 8; 8, 38-42. 11 (Herillus) —21] III 7, 8; c. 8, 24-31. .21—27] III 7. ) [*](77 6 ac Da et eruditus Brit.pag. 417 coni. Inst. IIIS, 32, aut T 8 at] ad T 11 Herillus Da, Eryllus T 14 aliquit T parua] priua Da, prapuia aut propria eruditm Brit. pag. 418, plura Buen, sed nihil mutandum est 16 lin\'utilium T 18 nam-disrllutu- in ras. T 20 utiquae T 21 hci tica T filosofi T 24 precepta T quattuor primis locis ali (corr. m. 2) T 25 radl querendas T )
Videamus nunc quod [quid sit summum bonum] sit propositum sapienti summum bonum. ad iustitiam nasci homines non modo litterae sacrae docent, uerum etiam idem ipsi philosophi nonnumquam fatentur.
Cicero sicait: sedomnium quae in hominum doctorum disputatione uersantur, nihil est profecto praestabilius quam plane intellegi nos ad iustitiam esse natos. est hoc uerissimum. nec enim ad scelus nascimur, cum simus animal sociale atque commune.