Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

ferae ad saeuitiam gignuntur: aliter enim nequeunt quam praeda et sanguine uictitare. eaedem tamen, etsi ultima fames urgueat, nihilominus generis sui animalibus parcunt. idem faciunt et aues quas aliarum uisceribus pasci necesse est.

quanto magis hominem, qui cum homine et commercio linguae et communione sensus copulatus est, parcere homini oportet eumque diligere!

haec est enim iustitia. sed quoniam soli homini sapientia data est, ut deum intellegat, et haec sola hominis mutorumque distantia est, duobus officiis obstricta est ipsa iustitia: unum deo debet ut patri, alterum homini uelut fratri; ab eodem enim deo geniti sumus.