Epitome Divinarum Institutionum

Lactantius

Lactantius. L. Caeli Firmiani Lactanti Opera omnia, Part I. Brandt, Samuel, editor; Laubmann, Georg, editor. Vienna: Gerold, 1890.

haec quidem et hominis et animi solius est, sed potest sine uirtute contingere. nec enim beatus putandus est qui uel auditu aliquid didicerit uel parua lectione cognouerit, nec est summi boni definitio, quia potest esse aut rerum malarum aut certe inutilium scientia.

et si sit bonarum et utilium quam labore sis adsecutus, summum tamen bonum non est, quia non propter se expetitur scientia, sed propter aliut. nam idcirco artes discuntur, ut sint nobis aut uictui aut gloriae aut etiam uoluptati: quae utique summa bona esse non possunt.

ergo ne in ethica quidem philosophi regulam tenent, quandoquidem in ipso cardine, id est in ea disputatione qua uita formatur, inter se pugnant.