Evangeliorum libri quattuor

Juvencus, Caius Vettius Aquilinus

Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.

  1. Quis poterit coeptae reuocare exordia uitae?
  2. An rursus senior matris conreptet in aluum
  3. Ut nouus in lucem ueniat uitamque reuoluat?\'
  4. Ille sub haec: \'Liquido si quis de fonte renatus
  5. Et flatu sancto rudibus consistere membris
  6. Coeperit, aetheriam liber conscendet in aulam.
  7. Terrenum corpus terreno corpore natum est,
  8. Spiritus haut aliter similem generat sibi flatum.
  9. Spiritus hic Deus est, cui parent omnia mundi.
  10. Hic, ubi uult, quocumque uolat uocemque per auras
  11. Iactat, sed nescis, quae sint exordia uocis,
  12. Quamque petant eius currentia flamina partem.
  13. Quisque igitur iustae repetit primordia uitae,
  14. Hunc similem sancti flatus reuirescere certum est.\'
  15. Et Iudaeus ad haec: \'Nil horum cernere possum.\'
  16. Talia tum Christus: \'Solymorum magne magister,
  17. Tune etiam mentem uitae de lumine raptam
  18. Demergis praeceps furuis, miserande, tenebris,,
  19. Nec potes obtunso conprendere talia sensu?
  20. Ecce fides nulla est, tantum terrestria dixi!