Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- Quid, si caelestes uires conscendere sermo
- Coeperit et superas rerum conprendere formas?
- Quis uestrum duram poterit mihi pandere mentem ?
- Accipite ergo, nouis quae sit sententia rebus.
- Sidereum nullus poterit conscendere caelum,
- Ni solus, qui missus caeli uenit ab aula,
- Idem hominis natus, caeli qui in sede moratur.
- Ut serpens olim regionibus in desertis
- Moysei manibus summo sublatus honore est,
- Sic hominis natum tolli in sublime necesse est,
- Ut, quicumque fidem mentis penetralibus altis
- Illius ad nomen statuit, sub turbine saecli
- Proculcet pedibus letum et trans sidera surgens
- Sublimis capiat donum inuiolabile uitae.
- Namque Deus mundum tanto dilexit amore,
- Eius ut in terras discenderet unica proles
- Credentes Domino uitae iunctura perenni.
- Nec Deus hunc natum disquirere iure seuero
- Iudicioue truci terras expendere misit,
- Mitia sed populis ueniant ut munera uitae.