Evangeliorum libri quattuor
Juvencus, Caius Vettius Aquilinus
Juvencus. Evangeliorum libri quattuor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 24. Huemer, Johann, editor. Vienna: Gerold, 1891.
- \'Hoc, aiunt, uix sex et quadraginta per annos
- Constructum ueteris regni molimine templum
- Tu poteris tribus in spatiis renouare dierum?\'
- Hoc uerbum quondam post tempora debita digni
- Cognouere uiri, proprio de corpore Christum
- Delubrum dixisse Dei. Sed signa uidentes
- Tum multi cepere fidem Sanctumque secuti.
- Nocte sub obscura celso sublatus honore
- Primorum procerum Iudaei nominis unus
- Venit et ad Christum submissa uoce profatur:
- \'Haut dubium est, quod larga Dei te, Sancte, uoluntas
- Humanis lucem concessit surgere rebus;
- Nec quisquam tantis tribuet miracula. signis,
- Ni comitata Dei iubeat splendescere uirtus.4
- Christus ad haec: \'Iteris iusti si culmina quaeris,
- Nullus ad excelsum poterit conscendere regnum,
- Reddita ni penetret nascendi exordia rursus
- Atque nouam capiat diuino munere uitam.\'
- Ille autem tantis stupefactus corda loquellis:
- \'Hoc, inquit, nostrae non est conprendere mentis.