In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

huic sensui LXX contrarium transtulerunt dicentes: si exaltatum fuerit caelum sublimius et humiliatum pauimentum terrae deorsum, et ego. inquit, non reprobabo semen Israhel, dicit dominus, propter omnia, quae fecerunt. quod si ita est, reprobabitur gens Israhel: quomodo enim caelum non potest eo. quod est, esse sublimius nec terra humilior esse eo, quod est, sic et genus Israhel nequaquam poterit conprobari. si uiderimus Iudaeos iuxta Hebraicum hoc testimonio gloriari.

adsentiamur eis, quod non sit abiectum uniuersum semen Israhel; neque enim omnes abiecti sunt, sed hi tantum, qui fuerunt increduli.

[*]( 31(38), 38—40 )Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et aedificabitur ciuitas domino a turre Ananehel usque ad portam anguli. et exibit ultra norma — siue iuxta Symmachum funiculus — mensurae eius contra eam super collem Gareb et circumibit Goatha — siue iuxta LXX de electis lapidibus — et omnem uallem ruinarum — pro quibus Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuit Phayarim — et cineres et omnem Asaremoth - quod melius legimus Asademoth, pro quo Aquila suburbana interpretatus est — usque ad torrentem Cedron et usque [*]( 3 cf. Matth. 26, 53 5 *Hier. 31 (38), 37 (35) 19. 21 *Hier. 31 (38), 39 23. 24 *Hier. 31 (33), 40 ) [*]( 1 et om. υ putatur MA erant МPa.c. 3 «duodecim L de XII Mr, (de exp.) A duodecim milia P 7 semin M 9 genus ΜΑυ 11 reprobari Ap.c.m3,υ 12 testimoniū Pa.c. 13 adsentiamus VP non om. V 14 neque] non » hii P 17 Hananeel Vwlg. 18 aageli Pa.e. exiuit P,Ma.c. exiliet Ap.c.m3 normā M 19 eius contra eam] in eon- spectu eius Vulg. 20 circuibit MAVP iuxta om. V 21 LXX] p girū add. s. u. m2A rninarum] cadauerum Vulg. 23 fagarim P cjneres P cineris M cum Vulg. omnem Asaremoth] uniaersam regionem mortis Vulg. asare Aa.c.m3 asseremoth V 24 quod—asademoth in mg. L, om. V, Aa.c.m3 quo Aquila] qua aliqua P35 cedrom La.c.ei )

410
ad angulum portae equorum orientalis, sanctum domini; non euelletur et non destruetur usque in aeternum.