In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 31,37 (38,35) )Haec dicit dominus: si mensurari potuerint caeli sursum et inuestigari fundamenta terrae deorsum, et ego abiciam uniuersum semen Israhel propter omnia quae fecerunt, dicit dominus. LXX: haec dicit dominus: si eleuatum fuerit caelum sublimius et si humiliatum pauimentum terrae deorsum, et ego non reprobabo genus Israhel, dicit dominus, pro omnibus, quae fecerunt.
Multum in hoc loco distat Hebraicum ab editione uulgata. dicamus primum iuxta Hebraicum: <si mensurari potuerint caeli sursum et eorum altitudo cognosci uel inuestigari fundamenta terrae et extrema eorum ratione conprehendi, et ego\', inquit, \'abiciam uniuersum semen Israhel propter omnia, quae fecerunt, dicit dominus. quomodo autem illud inpossibile est, ut caelorum summitates et terrae fundamenta noscamus, sic et hoc inpossibile erit, ut abiciam uniuersum semen Israhel. sin autem abiecero uniuersum semen Israhel, ergo mensurabitur caelorum summitas et extrema terrarum\'.
hic syllogismus et in euangelio texitur, quando inpossibile inpossibili conparatur: facilius camelus intrabit per foramen acus quam diues in regna caelorum. quomodo enim illud fieri non potest. sic nec hoc fieri poterit; quodsi hoc factum fuerit, ergo fiet [*]( 2 cf. Rom. 9, 27. 11, 5 7 *Hier. 31 (38), 37 (35) 13 Hier. 31 (38), 37 (35) 14 *Hier. 31 (83), 37 (35) 15. 19 Hier. 31 (38), 37 (35j 23 *Matth. 19, 24 ete. ) [*](2 alt. apoatolas M ut] & P 3 fierint (sic) Pp.c. 6 et-uniuersum in mg. A. 9 si om. V 11 loco hoc P destat La.c. Hebraicum] et add., sed eras. LM 12 ∗∗edi∗tione L editionem Va.r. 15 ratlo y 18 sommitas MAP,La.c.m2 sumitas V summitatem o noscantur Ap.c.m3 19 hisrahel Mp.c.m2 20 abicero VP,La.c.MAa.c.m2 21 sumitas F syllogysmus M syllogissimus P 22 ait. possibili V,Mp.c., (tert i ex «) P 23 camilus La.c. intrauit MP,Aa.c. 24 diues] intrare possit add. v reguum V 25 sic—poterit in mg.V hoc fieri nec Pa.c. )