In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Qui mille annorum in terra Iudaea regnum Christi recipiunt, Iudaei uidelicet et nostri iudaizantes, conantur ostendere turrem Ananehel et portam anguli et collem Gareb et Goatha et uallem Phagarim et omnem Asademoth et torrentem Cedron et locum anguli portae equorum orientalis et ibi dicunt sanctuarium domini, id est templum, esse condendum mansurumque in perpetuum.
quod quia post captiuitatem temporibus Zorobabel et Ezrae non possunt monstrare conpletum, transeunt ad Christi tempora, quem in consummatione mundi dicunt esse uenturum, ut aurea atque gemmata iuxta Apocalypsin Iohannis descendat Hierusalem et hoc terrae spatio, hoc est ab illo loco usque ad illum locum, aedificetur per circuitum.
suspicionisque suae hanc aurulam capiunt, quod a turre Anathoth, quae hodie appellatur Hieremiae, tribus ab Hierusalem milibus separata usque ad torrentem Cedron — qui scribitur in euangelio et est in ualle Iosaphat, ubi hortus erat, in quo et ludas proditor tradidit saluatorem — ciuitatis fundamenta iaciantur.