In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Aiunt Hebraei hos esse presbyteros, qui fecerint stultitiam in Israhel et moechati sunt uxores ciuium suorum, quorum uni loquitur Danihel: inueterate dierum malorum et alteri: semen Chanaam et non Iuda, species decepit te et concupiscentia peruertit cor tuum! sic faciebatis filiabus Israhel et illae metuentes loquebantur uobiscum: sed non filia Iudae sustinuit iniquitatem uestram.

quodque propheta nunc loquitur: et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis, illud significari putant, quod miseras mulierculas, quae [*]( 9. 11. 14 *Hier. 29 (36). 23 16 Dan. 13, 52. *56. *57 (Sus. 52. 56. 57) 21 Hier. 29 (36), 23 23 cf. Eph. 4, 14 ) [*](1 achab Mp.c.,v cum Vulg. (= lin.8) aab V haab P coliae Ap.c v eum Vulg. guliae V goliae P 2maassiaeP prophetant] in add. P 3 ecee(sic)L manus Vulg. nabacod. P,La.c. nabochod. (pr. 0 ex u) V 6 Iuda Vulg. 8 haab (alt. a s. Y.) V fixit VP babilonis M igne A 9 fecerint MAp.e. cum Vulg. 10 mechati F moecati P,Ma.c. sunt! in add. s. u. m3M cum Vulg. 13 testes Pa.c. hebrei M eos P 14 praesbyteros L prae(e)sbiteroa A(P) pbros V fecerant P moecati LMP mechati Y 15 sunt] in add. s. u. m3A 16 inueterati Aa.c. malorum s. u. V cha.nam La.c. chanaan V, (alt. a 8. u. m2) M chanan A canan P Channam v; cf. p. 24, 10 18 subuertit v 19 ille AV,Lac. 20 non s. u. P Iuda c sustenuit La.c. 21 quoque Mu.c.m2 23 putat P \\-)-

361
circumferuntur omni uento doctrinae, sic deceperint, quo dicerent eis, quia de tribu erant Iuda, Christum de suo semine esse generandum; quae inlectae cupidine praebebant corpora sua quasi matres futurae Christi.

sed illud, quod in praesentiarum dicitur: quos frixit rex Babylonis in igne, uidetur Danihelis historiae contraire. ille enim asserit eos ad sententiam Danihelis a populo esse lapidatos; hic uero scriptum est, quod frixerit eos rex Babylonis in igne. unde et a plerisque ac paene omnibus Hebraeis ipsa quasi fabula non recipitur nec legitur in synagogis eorum.

\'qui enim,\' inquit, (fieri poterat, ut captiui lapidandi principes et prophetas suos haberent potestatem?\' magisque hoc esse uerum affirmant, quod scribit Hieremias, conuictos quidem esse presbyteros a Danihele, sed latam in eos sententiam a rege Babylonis, qui in captiuos ut uictor et dominus habebat imperium.