In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

ethoc eos idcirco passuros, quia uerba prophetarum in caelesti Hierusalem audire noluerint, qui eos hortabantur, ut ad terrena descenderent et corpus humilitatis assumerent et acta paenitudine post uerum sabbatismum locum pristinum possiderent.

haec ille dixerit; quae cum audiunt discipuli eius et Grunnianae familiae stercora, putant se una audire mysteria nosque, qui ista contemnimus, quasi pro brutis habent animantibus et uocant πηλουσιὡτας eo, quod in luto istius corporis constituti non possimus sentire caelestia.

[*]( 9 (36), 21-23 )Haec dicit dominus exercituum deus Isra-[*]( 1. 13 cf. Hebr. 12, 22 6 *Hier. 29 (36), 17 Hier. 29 (36), 17 8. 10 Hier. 29 (36), IS 14 cf. Phil. 3, 21 15 cf. Hebr. 4, 9. p. 355, 12 17 Grunnianae fam. stercora] Rufini discipulos dicit; cf. p. 347, 8 cf. Cic. De orat. III 164 19 cf. Strab. XVII 1. 21 p. 803. Hieron. Epist. 84 .9 )[*](1 caelesti V nollaerint La.r. 2 terrena] aeterna A 3 nollaerant La.r. noluerint FP 4 babilonem A 5 est s. u. L 6 penuriam MVP,La.c.; cf. p. 344, 10 ficus MAVPv paenitus L 7 sequatur Pa.c. 8 uexatione La.c. quos V que P 9 aereae Ap.c. etheriae (et s. u. m. ree.) P potestatis MVP,Ap.c. 10 praesunt V.Mp.c. imP II oppropnum M 12 cantis P paaaurus La.c. 13 caelestis Mo.r. 14 ortabantur P 15 poenitentia v post uerum m3A, (e ex i) L posuerunt mlA post ierant m2A post uerbum P sabbatissimum P 16 possederent L,Mp.c. dixerint La.r. 17 gmnniane La.c. grunniant M stercore P se M 18 misteria V nosque] nos quoq. V 19 ΙΙΗΑΟΥCIѼTOC M IIHs- (pelusiotas s. v.) A, magis corruptum in VP 20 possumus V )

360
hel ad Ahab, filium Culiae, et ad Sedeciam, filium Maasiae, qui propheta n t uobis in nomine meo mendaciter: ecce ego tradam eos in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et percutiet eos in oculis uestris.

et assumetur ex eis maledictio omni transmigrationi Iudae, quae est in Babylone, dicentium: ponat te dominus sicut Sedeciam et sicut Ahab, quos frixit rex Babylonis in igne pro eo, quod fecerunt stultitiam — siue iniquitatem — in Israhel et moechati I sunt uxores amicorum — siue ciuium — suorum et locuti sunt uerbum in nomine meo mendaciter, quod non mandaui eis; ego sum iudex et testis, dicit dominus.