In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
quomodo autem cofinus siue calathus, qui habebat ficus bonas, \'primitiuas\' habuisse dicitur, sic alter cofinus, qui habebat ficus malas, habuisse ficus \'nouissimas\'scribitur.
let persequar,\' inquit. \'eos, qui nunc in Hierusalem urbe uersantur, gladio, fame et pestilentia, ut primum obsidione confestim, qui remanere et effugere potuerint. dispergantur in uniuersas terras et exemplo sint omnibus maledictionis, stuporis et sibili et opprobrii, ad quos ego eiciam eos. quia non audierunt uerba mea, dicit dominus, quae per seruos meos locutus sum ad eos de nocte consurgens et mittens, et numquam monere cessaui, ut imitarentur uos, qui nunc in transmigratione securo otio perfruimini, donec promissio domini conpleatur. uos autem, qui meae oboedistis sententiae et regi uos Babylonio tradidistis, audite, quae dicturus sim\\
et in hoc loco delirus interpres somniat ruinam caelestis Hierusalem et ad eos prophetiam dirigi suspicatur, qui in huius mundi Babylonia regione uersantur, quod bene fecerint in haec corpora sponte descendere et in terra Chaldeorum aedificare domos, plantare pomaria, accipere uxores, filios generare bonisque operibus restitui post septuaginta annos in locum [*]( 1. 2. 4. *Hier. 29 (36), 17 2 cf. Hier. 24, 2 5. 6 *Hier. 29 (36), 18 10 *Hier. 29 (06), 19 11 Hier. 29 (36). 19 16 delirus interpresJ seil. Origenes; cf. p. 346, 21 cf. Hebr. 12, 22 20 cf. Hier. 29 (36j. 5. 6 21 cf. Hier. 29 (36), 10 ) [*]( 1 alfa AV deltha A utj et Va.c. 2 subrim CPAGa.c. surim r cophinus Vv calatus CGP,Aa.c. 3 ficos Aa.c. primitias CA,Ga.c.m2 cophinus VPv 4 pr. ficos P alt. ficos P,Lp.c.Aa.c. 6 et om. P 7 confeatim] confecti coni. Vallarsius conferti Engelbrecht manerent V poterint Aa.c. poterant F 8 maled.] & add. V 9 siuili Ma.c. opproprii M eieciam L eos] nos LMVP,Aa.c. 11 loquutus M con - consurgens L13 otio] eieio V perfruemini MP,LAa.c. donec ḥạẹc̣ M 15 trandidistis V tradedistis P sum MAVP 16 dilerus LAa.c. de- lerus MP delerans V 17 ad eos] deos Ma.c.m3 19 hac M,La.c. hoc V et om. P et—Chaldeorum om. M caldaeorum P; descendere add. LAa.c. 21 operibus inistere add. V1 )
illos autem, qui noluennt propria uoluntate ad terrena descendere, haec passuros, quae dominus Sedeciae et eius populo comminatur, qui noluerunt imitari fratres suos nec uenire in Babylonem, quod mittat in eos gladium et famem et pestem, hoc est rerum omnium paenuriam, et ponat quasi ficos pessimas, quae penitus comedi non possunt, et persequatur eos gladio sempiterno et det in uexationem uniuersis regnis terrae. quo scilicet nequaquam homines, sed daemones fiant, aeriae potestates, et sint apud cunctos angelos, qui praesint singulis prouinciis, in maledictionem et in stuporem et in sibilum et in opprobrium cunctis gentibus.