In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
aliisque sermonibus loquitur: \'si irascimmi, cur contra templum et urbem domini sim locutus, et curae nobis est salus urbis et templi, cur augetis peccata peccatis et sanguinis mei tam urbem quam habitatores eius reos facitis?
\' si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne ueritatem et constantiam deseramus; aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est, aliud sic inpendens uitare discrimen. ut de ueritate nil subtrahas.
[*](26 (33), 16 )Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: non est uiro huic iudici-um mortis, quia in nomine domini dei nostri locutus est ad nos.
Populus, qui prius a sacerdotibus et pseudoprophetis fuerat supplantatus, iuogitur principibus ciuitatis et pro Hieremia loquitur, quod nequaquam reus mortis [*]( 5 *Hier. 26 (33). 14 7 Hier. 26 (33), 15 21 cf. Hier. 26 (33). 8. 9 ) [*]( 1 atque] at Lac. prudenter om. LMFP,Aa.c. quo A,LMa.c. se add. s. u. A 2 missas F esse se LP se esse (pr. se postea add.) M esse Å eet F ut] in Pa.c. 3 si om. P eius uellent e 4 dns quoque sententiam suam (sic) s. u. A comataret A 9 irascemini Aa.e. 10 quur Mp.c. quod Aa.c.m3,v 11 qunr M 13 necessitatibus angustiS haiuiliter F 14 sammamus F 15 deseremas Pa.c. enim est P 16 indicandi Va.c. stultiae L 17 nihil MVPv detrahas Å 18 omnes LMa.c. ad V,Ap.c. et cet. 19 et] ad odd. Vulg. prophetas V.Ap.c. prophetae cet. uero P.Ma.c. 21 a 8. u. m3A ad Yas. 22 fuerant MAa.r. ciuitatibus F 23 pro] per V )
[*]( 26 (33),17-19 )Surrexeruntque uiri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Micheas de Morasthi fuit propheta in diebus Exechiae, regis Iuda, et ait ad omnem populum Iudae dicens: haec dicit dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum.
numquid morte condemnauit eum Exechias, rex Iudae, et omnis Iuda? numquid non timuerunt dominum et deprecati sunt faciem domini et paenituit dominum mali, quod locutus erat aduersum eos? itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.
Principes ciuitatis et populus intellegunt iudicii ueritatem; senes autem, quorum proprie erat nosse uetera, replicant historiam et prophetiam Micheae de Morasthi, qui prophetauit sub rege Ezechia, conparant prophetiae Hieremiae. pro qua ei mortis crimen intenditur, ostenduntque illum dixisse 25 [*]( 5 cf. Hier. 26 (33), 13 21 cf. Hier. 26 (33). 16 25 cf. Hier. 26 (33), 8 ) [*]( 1 sit om. La.c, domini om. V et om. VP prophetaret P,Aa.c. 3 accussantium A (saepius) 4 mutari V et-perseuerantibus in mg. V 6 dns MAPv ut add. 3. u. m3M bona V 7 ut eras. M, om. V et s. u. L 9 sllrrexeruntque] surrexerunt ergo Vulg. 10 cetum P 11 michaeas P (semper) cum Vulg. morasti P,La.c. morasthi Mp.c.m2 12 alt. Iuda a cum Yulg. 14 agerarabitur P 16 eam P Iuda. Vulg. 18 et deprecati-dominum om. V 19 mali om. LVP,MAa.c.m3; cf. p. 326, 12. 32% 13 fuerat s cum Ywlg. aduersus Vp.c. 20 nos L non MVP,Aa.c. faciamus MVP,LAa.c. 23 morasthi Mp.c.m2 morasti P 24 prophetia Mp.c. 25 discrimen v)
Micheas enim dixit: Sion quasi agerarabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum: porro Hieremias: dabo. inquit, domum istam sicut Silo et urbem hanc dabo in maledictionem cunctis gentibus terrae.
dantque consilium putantes nequaquam futurum, quod Micheas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi paenitentiam. et hoc quoque, quod Hieremias locutus est, nequaquam fore, si iuxta consilium eius bonas faciant uias suas et studia sua et audiant uocem domini dei sui, ut dominus non inferat malum, quod eis fuerat comminatus.
simulque frangunt accusatorum rabiem et se miscent cum eis dicentes: itaque nos facimus malum grande contra animas nostras, non quo facere debeant, sed quia, si fecerint, nequaquam noceant accusato, sed animabus suis, quas mutatione sententiae potuerint liberare.
[*](23 (33) 20-24 )Fuit quoque uir prophetans in nomine domini, Urias, filius Semei de Cariathiarim, et prophetauit aduersum ciuitatem istam et aduersum terram hanc iuxta uniuersa uerba Hieremiae. et audiuit rex Ioiacim et omnes potentes et principes eius uerba haec et quaesiuit rex interficere eum; et audiuit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum.
quodque sequitur: et misit rex [*]( 3 Hier. 26 (33), 18. *Mich. 3, 12 5 Hier. 26 (33), 6 11 cf. Hier. 26 (33), 13 15 Hier. 26 (33), 19 ) [*]( 1 ab isto V 2 eonuerso V connersus P,Mp.c. (sic) 7 dansque MVP 13 comminatur P 15 nos iterauit V non P faciamus P 18 potaerant Lp.e.m2 liberari P 20 eariatharim La.c. 21 pro aduersua v cum Vulg. alt. adaersoa Vulg. 22 terra La.e. uniuersa] omnia YtUg. 23 ioiaeim (alt. i 9. u.; sed exp.) L ioachim cet. (= p. B30, 1) Ioacim v (semper) 26 est] in add. M quoque MAa.cm2 )