In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
[*]( 26 (33),7 9a )Et audierunt sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus Hieremiam loquentem uerba haec in domo domini. cumque conplesset Hieremias loquens omnia, quae praeceperat ei dominus, ut loqueretur ad uniuersum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus dicens: morte moriatur, quia prophetauit in nomine domini dicens: sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo, quod non sit habitator.
Sacerdotes et prophetae, quos \'pseudoprophetas\' LXX manifestius transtulerunt, irascuntur Hieremiae, quod uera praedicat et subuerso templo et ciuitate deserta sit peritura religio et lucra ex religione uenientia; idcirco apprehendunt eum et consentiente sibi populo morti destinant, quare dixerit in nomine domini: sicut Silo erit domus haec et urbs desolabitur eo, quod non sit habitator.
si quando igitur propter mandata domini et fidei ueritatem uel sacerdotes nobis uel pseudoprophetae uel deceptus populus irascitur, non magnopere curemus. sed exsequamur sententiam dei nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes.
[*]( 26 (33), 9b. 10 )Et congregatus est omnis populus aduer sum Hieremiam in domum domini. et audierunt[*]( 4. 13 *Hier. 26 (3-3 , 7 9. 13 *Hier. 26 (33), 8 13 *Hier. 26 (33), 9 )[*]( 1 maledietionem Ma.r. 3 sacerdote V 4 siue pseadopr. s. u. L 6 cum plesset V 7 ut] et V 9 sine pseadopr. om. M 10 qaia] quare Vulg. 11 in om. v 13 quod P 14 manifestius LXX v .16 ult. relegione P,La.c. et add., sed eras. M 17 consentienti MVP,La.c. destinent P 18 quare] quia pre Ap.c.m.2 dixerat A domos] tua add. V 19 etJ ut add., sed eras. M 21 pseudopropheta P 22 exequamur MA,Pa.c. scientiam P 23 dni M bono Aa.c. 25 aduersus Pv cumValg. 26 domo P cum Vulg. )
Hieremias in templo uerba domini prophetabat et dixerat: dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc in maledictionem cunctis gentibus terrae statimque a sacerdotibus et prophetis et populo seditione commota omne uulgus aduersum prophetam congregatur in templum, ubi erat propheta et sacerdotum ac prophetarum uulgique manibus tenebatur.
quod cum audissent principes ciuitatis, qui in domo regia uersabantur, transierunt siue ascenderunt de domo regis in domum domini. notandumque, quod ire ad domum domini semper ascensus sit. sederuntque in introitu portae domini nouae. principum enim erat officii sedere in porta domus domini et ibi negotii et seditionis cognoscere ueritatem. \'noua\' autem porta dicitur, quia, qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.
[*]( 26 (33), 11 )Et locuti sunt sacerdotes et prophetae ad principes et ad omnem populum dicentes: iudicium mortis est uiro huic, quia prophetauit aduersum ciuitate m istam, sicut audistis auribus uestris.
Sedentibus urbis principibus in porta templi et in porta noua, qui de regis palatio ad templum cucurrerant, ut seditio populi sedaretur, et contione populi congregata accusant sacerdotes et pseudoprophetae perieratque [*]( 4 *Hier. 26 (33), 6 11 Hier. 26 (33), 10 13 *Hier. 26 (33), 10 22 cf. Hier. 26 (33), 10 ) [*]( 1 et s. u. L de] in VP,Ma.c.m2 domum VP.LMAa.c. 3 portae] domus add. Vulg. templo] dni add. P dni uerba Vv 4 dabo om. MVP,LAa.c.m2 5 maledictionem] dabo add. v 6 a om. V 7 aduersus v 9 tenetur Ap.r. 10 regi auersebantor (0 s. u. P transtulerunt V 13 introito Ma.c. 14 principium Ma.r. aofficium r 16 qui om. V eam M,LAa.c. praeceperant A 17 calumnia M 19 dicens P,LMAa.c. 21 adaersas a cum Vvlg. 22 templi-porta s. u. V 24 at] et V sederetur Aa.c. eoncione M contentione VP 25 pseadopropbetae] Hieremiam add. Erasmus v ppheta add. s. u. m2A : cf.p. 326,23 )
[*]( 26 (33), 12-15 )Et ait Hieremias ad omnes principes et ad uniuer sum populum dicens: dominus m misit m e. ut prophetarem ad domum — siue super domum — istam et ad ciuitatem — sine super ciuitatem — hanc omnia uerba, quae audistis. nunc ergo bonas facite uiasuestras et st studia uestra et audite uocem domini dei uestri, et paenitebit nitebit dominum mali. quod locutus est aduersum uos — siue et quiescet domi inus a mali, quae locutus est contra uos —.
ego autem ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris — siue ut expedit uobis — ! uer umtamen scitote et cognoscite, quod, si occideritis me, sanguinem innocentem tradetis contra uosmet ipsos et contra ciuitatem istam et habitatores eius; in ueritate enim misit me dominus a d uos, u t loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.
Cum praesente populo sederent in porta principes ciuitatis et accusarent sacerdotes et prophetae Hieremiam prophetam et mortis crimen intenderent, Hieremias ad principes loquitur et ad uniuersum populum, quos sacerdotum et pseudoprophetarum factio concitauerat, prudenter [*]( 8. 9 *Hier. 26 (33), 12 13 *Hier. 26 (33), 13 16 *Hier. 26 (33), 14 22 cf. Hier. 26 (33), 9-11 ) [*](2 abuiasent P iudici V 3 propheta V inuidia V 6 heremias A 8 sine s. domum s. u. m3A 9 aaper] ad V ciuitam (aU.) JP 12 nli V mali om. V 13 et] ad P quiescit YP,LMAa.c. 16 pr. ut] qaod Yulg. bonum est L 17 uos Y 18 occideretis M 19 traditis LP 20 ueritatem V 22 sederint Y 23 cinitatis principes e ciuitates Va.e. 24 intenderet La.c. intenderint Ma.c.m2 25 quod MVP,Aa.c, .28 facti F faceio P concitauerit P )
prudenter, quod a domino missum esse se diceret, ut contra templum et ciuitatem loqueretur daretque consilium, quod, si uellent eius audire consilium et agere paenitentiam, dominus quoque suam sententiam commutaret. humiliter autem in eo, quod ait: ecce in manibus uestris sum; facite mihi, ut bonum et rectum est in oculis uestris! porro constanter: in ueritate misit me dominus ad uos, ut loquerer in auribus uestris omnia uerba haec.