In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nec tantam habent amaritudinem hae ficus, quae foris sunt, quantam illae, quae post confessionem fidei praeuaricatione mutatae sunt; nec tantam suauitatem bonae ficus. quae non sunt in conspectu templi dei — quales fuerunt mundi philosophi, qui naturali bono et intellegentia creatoris non tam sequi nisi sunt quam laudare uirtutes —, quantam habent suauitatem ficus, quae sunt in templo dei, quarum fuerunt prophetae et apostoli, de quibus una ficus loquebatur: lac uobis dedi, non solidum cibum et: filioli mei. quos iterum parturio, donec Christus formetur in uobis. unde dicitur, quod in conspectu templi dei ficus bonae fuerint bonae ualde et ficus malae fuerint malae ualde.
ac ne putemur nostrum sensum ponere, ipsa scriptura se pandit. [*]( 2 *Hier. 24, 2 4 *Os. 9, 10 6 cf. Act. 13, 26 7 *Ioh. 39 10 cf. Prou. 16, 2 sec. Vulg. 19 *I Cor. 3, 2 *Gal. 4, 19 ) [*]( 1 (= 9) ficas VPMAp.c v 2 appellatur Aa.c. flpOIMa Z, (prima s. u.) A HPOlMa (proima s. «.) M IIpƜD-CƜ V IIpOILCa P πρωιμϰ z abraae La.c. et abraham V pr. et om. v isac La.c. 3 moysi MAVPv aron L; sed cf. p. 100, 5. 200, 20 unus] de (sic) add. v 5 ficus MVP,Ap.c.,v 8 hii MP LAa.r. 9 malos Aa.c. alt. et om. P 10 eo] et V 11 tantum V hae. A que (e ex o) P 12 qaantum MAVP ille A,La.c. confasionem V praeuaricationem V 13 suauitatem]habent add. s. u. m2 in ras. A 14 qualis Ma.c. 15 filosophi LM philosofi F 16 uisi sunt sequi v quantum M 17 habet P 20 quas V 22 hac P 23 putemus M potemus (u s. o) Y )