In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

notandum quoque, quod haec uisio Sedeciae temporibus facta sit ad prophetam, postquam Iechonias ductus est in \'transmigrationem\'; non enim dixit \'captiuitatem\', quia se ultro tradiderat. fabros autem et inclusores uel legis interpretes atque doctores debemus accipere uel artifices clusoresque auri atque gemmarum, quae ars apud barbaras nationes pretiosissima est. pro \'inclusoribus\' LXX \'uinctos\' interpretati sunt, ut captiuitatis significarent malum, et de suo addidere \'diuites\', quod in Hebraico non habetur.

conparat autem calathum, qui bonas [*]( 1 cf. IV Reg. 25, 5—7 10 cf. Dan. 5, 29 11 cf. Dan. 3, 50. 88 12 cf. I Esr. 5 (2), 7. 8 (1. 2). II Esr. 2 (7), 1. 2 (6. 7) 14 cf. I Esr. 5 (2), 41 (64. 65). II Esr. 2 (7). 64. 65 (66. 67) 21 Hier. 24, 1 21. 22 *Hier. 24, 1 ) [*]( 1 sedechiam Ap.c. sedecia V 2 cecatisque M oculos Pa.c. ductusj est add. v babylone. (m s. ras.) L mortuus] est add. Mv 3 suos] 3up eos Ap.c.m2 super eos suppleui (cf. lin. 8 et p. 295,17), om. codd. v bonumj his add. v 4 pro &] ut Mp.e. reduxerit Mp.c. m. rec. 5 distraxit M euulsit v 6 fieriut La.c. fierit (e s. alt. i) V 7 eis om. MVP.Aa.c.m2 9 domns M babilonia P 10 daniel (sed alibi semper fere danihel) L captinitate V 11 fornaeesia.c. 12 zerobabel M iesu VP 13 et om. V ezdra M,Ap.e.m2 esdra P nemia La.c. 14 ezdrae M esdre (post uolumine tr.) P 15 aedechiae Ap.c. 16 iehonias La.c. ieconias A.Pa.c. dictus V 18 clusores Ma.c. m. ret. leges LAa.c. 19 inclusoresque v 22 de se Jf )

298
ficos habebat, et bonas nimis, ficis primi temporis - quae Graece appellantur πρόιμα —, Abrahae uidelicet et Isaac et lacob et Mosi et Aaron et Iob et ceteris sanctis uiris, de quibus unus duodecim loquitur prophetarum: sicut uuam in deserto inueni Israhel et sicut ficos in ficulnea inueni patres eorum; unde et nos appellamur filii Abraham et e contrario dicitur ad Iudaeos: si pater uester esset Abraham, faceretis opera eius. hi autem calathi, qui bonas habebant et malas ficos, non erant foris et extra ecclesiam, sed ante templum domini eo, quod cuncta illius scientiae pateant.