In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
et e contrario de calatho, qui malas habebat ficos: et sicut ficus. ait, pessimae. quae comedi non possunt eo, quod sint malae. sic dabo Sedeciam, regem Iuda, et principes eius et eos, qui in Aegyptum transfugerunt et, qui remanserunt in urbe hac. in uexationem afflictionem que omnibus regnis terrae, quando in Aegypto quoque capti sunt et Nabuchodonosor posuit in Taphnis solium suum misitque super eos dominus gladium, famem et pestem, donec consumerentur de terra, quam dedit patribus eorum.
quod autem dixit de ficis bonis: dabo eis cor. ut sciant m e, quia ego sum dominus, illi simile est apostolico: deus est. qui operatur in uobis et uelle et perficere, quod non solum opera, sed et uoluntas nostra dei nitatur auxilio.