In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 15, 7 )Et dispergam eos uentilabro in portis terrae — siue populi mei -; interfeci et perdidi populum meum et tamen a uiis suis non sunt reuersi. \'Quid prodest saepius me rogari, cum a uiis suis pessimis non reuertantur nec agant paenitentiam? dispersi enim eos quasi uentilabro, ut purgarem aream meam, et dispersi in portis terrae, ut inferni quodammodo calcarent limina, et interfeci et perdidi populum meum, ut coacti malorum necessitate inpendentia uitarent mala\\

[*]( 15,8 )Multiplicatae sunt mihi uiduae eius super harenam maris, induxi eis super matrem adulescentis uastatorem meridie; misi super ciuitates repente terrorem. Diuersis medicaminibus cupit deus saluare peccantes, ut, qui contemserant blandientem, timeant comminantem.

uiduae multiplicatae sunt super harenam maris interfectis uiris: matres perditis liberis sensere uastantem non in nocte et per insidias, sed clara luce, ut ostendat apertam uim aduersarii fortioris. \'misi\', inquit. \'super ciuitates\' — hau dubium quin Iuda et populi peccatoris — \'repente terrorem, ut, quanto fuit subitum malum, tanto difficilius esset effugium\'. [*](2 *Hier. 15, 6 Hier. 15, 6 7 *Hier. 15, 7 9 cf. Hier. 15, 6 13 *Hier. 15, 7 23. 24 Hier. 15, 8 ) [*]( 2 iram s. 11. L significant Ma.r. significat ira consummatam P 3 habet sensum v 6 eos] & add. s. u. M uentilabo Mp.r. uentilabrum V 7 interfeci et] interficia P disperdidi Vulg. 9 me saepius M mero gari P 10 reuertant Pa.c.m2 11 uentilabrum P 12 lumina Pa.c. 16 arenam P aduleacentes Ma.c. adolescentis Y, {o ex u; i ex e) A adoliscentis P 19 contemserant (sic semper fere 1.p.c.)] contempserant (p in ras. L) codd. 20 arena P, om. V mares F 21 matris Mac. uastante JPa.c. 22 noctem P 23 aduersariig V fortiere3 Va.c. miai* L haut La-c., (ex aut) AP haud F aut M 24 qui in MAa.T. 25 quantum La.c. )

187

[*]( 15,9)Infirmata est — siue abiecit aut uacua facta est , quae peperit septem — sine plurimos —, defecit anima eius; occidit ei sol, cum adhuc esset dies — aut medius dies -; confusa- est et erubuit. et residuos eius in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum, a it do m in us. Saepe diximus uerbum Hebraicum \'saba\' uel \'septem\' uel \'iuramentum\' sonare uel \'plurimos\'. unde et diuersa est interpretatio Aquila, LXX et Theodotione \'septem\' transferentibus, Symmacho \'plurimos\'.

quae igitur erat diues liberis, orba subito facta est et clara luce disperiit et confusa est in solitudine sui. \'reliquum autem\', ait, \'populum tradam gladio, ut mortem et iram dei nullus effugiat\'. alii ad synagogam referunt. quae infirmata est, ut ecclesiae cresceret multitudo iuxta illud, quod scriptum est: sterilis peperit septem — siue plurimos - et, quae multos habebat liberos, infirmata est. unde et occidit ei sol iustitiae, in cuius pinnis est sanitas, et idcirco aeterna confusione cooperta est perdens populum suum gladio spi ritali.