In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 14, 19 )Numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua? quare ergo percussisti nos, ita ut nulla sit sanitas? exspectauimus pacem, et non est bonum, et tempus curationis. et ecce turbatio! Miratur propheta, quod ludam et Hierusalem, duarum uidelicet tribuum regnum, in quo erat religio dei et templi caerimoniae, dominus tam repente proiecerit et tanta percusserit plaga, ut nulla possit adhiberi medicina.

\'exspectauimus\' inquit, pacem et tempus [*]( 3 *Hier. 14, 18 5 cf. Hier. 14, 17 ) [*]( 1 eece] ac P (= Un. 2) occidi P 2 introieroJ in add. A v cum Vulg. 3 fame s. u. P dolore Pp.c.,v 4 habierant M terra Y 5 iuxta Pa.c. quod] quia v 7 atenuatos M adtinuatos P 10 prophetabnnt P 11 acperire Pa.r. ierent La.c. erint (v s. i) P terra P 12 sustinuerunt P nostri prophetae v 13 neglegentium Pa.c. 14 scandalizant V 14 fori Pa.c. 15 intns] sr add. s. u. m3 A s add. P alt. et] ut AV 16 cruciatum V 17 iudam̃ M 18 abhominata Ap.c. (= p. 182, 4) 19 (= 25) expectauimus MAV,La.c. 21 iuda P 22 tribuum uidelicet v 23 relegio P cerimoniae (pr. i in ras.) L 25 pacem inquit P )

182
curationis, et nullum est bonum, sed econtra turbatio, ut. ubi prius fuerat cultus dei atque tranquillitas, ibi seditionibus et hostili fremitu omnia conplerentur\'. si quando ergo et nostra Sion nosterque ludas abicitur et abominatur illum anima dei, nequaquam miremur, sed magis dicamus, quod sequitur:

[*]( 14, 20 )cognouimus m u s, domine, i impietates nostras, iniquitatem patrum nostrorum, quia peccauimus tibi. \'Et nos\', inquit, \'et patres nostri eadem dementia dei praecepta negleximus et impleta est in nobis mensura maiorum, ut, quicquid illis defuerat, nostro cumulo compleretur\'. unde et de Iuda dicitur: in memoriam redeat iniquitas patrum eius in conspectu domini et peccatum matris eius non deleatur! fiat contra dominum semper et dispereat de terra memoria eorum!

[*](14, 21)Ne nos des in opprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae! recordare, ne irritum facias. foedus tuum no b biscum! Solium gloriae dei non solum arbitremur templum Iudaeae, quod saepe destructum est, sed omnem sanctum, in quo iuxta illud, quod scriptum est: thronum eius in terram allisisti, tunc alliditur atque destruitur, quando multitudine peccatorum offenderit deum; sed tamen, qui sua culpa periit, domini clementia sustentatur, quae mutatur seueritate sententiae, si irritum faciat dominus pactum suum, quo nos saluos futuros esse pollicitus est. [*]( 10 cf. Matth. 23, 32 12 Ps. 108, 14. *15 21 *Ps. 88, 45 ) [*]( 1 eeontra] & contra P turbatione Va.r. 3 ostili P conplerent P alt. et om. v 4 nosterque] nostra eque P iuda Aa,c.,v abominator Pa.c. 7 nostras] et add. Ap.c..v 8 iniquitates Ap.c.m3 cum Vulg. iniquitatum P 9 alt. et om. V eadem om. P clementia P 11 quicquid] qaoi (0 ex i) M 12 memoria FP 14 fiant v 15 et] dispereat add., sed exp. L 16 des nos Vulg. otrobrium VP 17 fedus tuum pacias (f s. p m2) P 20 iudae P distractam MP omne V 21 tronum La.c. 22 terra P distruitur P soliam dl add. V 23 multitudinem P 25 multatur Ma.r. 26 suum] in add. P )

183

[*](14,22)Numquid sunt in sculptilibus gentium, qui pluant, aut caeli possunt dare imbres? nonne tu es, domine deus, quem exspectauimus? tu enim fecisti omnia haec. Post multos uariosque sermones redit ad titulum prophetiae, in quo scriptum est: quod factum est uerbum domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatis.

ergo quod dicit, hoc est: (quia daemonum simulacra non possunt pluere nec caeli per se dare imbrem suum, ideo tu, domine deus noster, quem semper exspectauimus, in quem spes nostras et uota conuertimus, tu da pluuiam tuam! tua enim sunt omnia et, quicquid boni est, sine te, cuius est, dari non potest\'. dicamus hoc et contra hereticos.

qui pluuiam doctrinarum tribuere non possunt et, cum se caelos esse promittant et de se scriptum glorientur: caeli enarrant gloriam dei, tamen non possunt imbres donare doctrinae. solus est enim deus, qui suum instruat populum et diuersitates gratiae tribuat exspectantibus se.

[*]( 15, 1 a s )Et dixit dominus ad me: si steterint Moses et Samuel coram me — siue contra me —, non est anima mea ad populum istum. Hos enim legimus irae domini pro populo restitisse et iam inpendentem auertisse sententiam. \'etsi\', inquit, \'illi steterint uel in conspectu meo uel contra me\' — quorum uni dixit deus: dimitte me et [*]( 5 Hier. 14, 1 14 Ps. 18, 2 19 *Hier. 15, 1 20 cf. Ex. 17, 4-6. 32, 11-14. Num. 14, 13-20. I Reg. 7, 8-10. 12, 18. Ps. 98, 6. 7 23 *Ex. 32, 10. cf. Dent. 9, 14 ) [*]( 1 numquit L sunt] ds V seulpti*libus L scuptilibus V scaltilibus P 3 tu es] tuaes V dns Ap.c. cum Vulg. deus] noster add. (s.u )M. cum Vulg. expectauimus codd. (corr. L = lin. 9) 5 at V 7 dicitur M demonum V 9 ideo au (o s. u.) M 10 spem V,Mp.e. nostram V,Mp.c.m2 nostra sit P conuertimus et nota v 11 bonum VP te s. u. M 13 se caelos] scelus P 15 ennarrant r dei] et add. V imbres non possunt a 16 salus V 17 diuersitatem V expectantibus MA V,La.e. 18 steterit MAP,La c.,v cum Vulg. steteris V moyses MAVP 19 samuhel VP 21 pendentem VP 23 contra] coram Y )

184
percutiam populum istum —, \'tamen non exaudiam, quoniam consummata sunt scelera populi delinquentis\'.

[*](15, 1 b )Eice — uel emitte — illos a facie mea ei egrediantur! Non loco recedunt a deo peccatores, sed uoluntate, quamquam legamus et Adam et Cain eiectos esse a facie dei.