In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
tibi enim peccauimus, quem cordis secreta non fallunt, et te praestolamur, qui uera [*]( 2 *Hier. 14, 6 4 cf. Lucr. VI 765. 766. Piin. Nat. Hist. XXVIII 149. Ioseph. Ant. Iud. II 246. Plut. Mor. p. 976 D. Aelian. De nat. animal. II 9 etc. 6 cf. Hiob 39, 5. 6 15. 17 *Hier. 14, 7 19 ct. Hier. 14, 4 20 *Hier. 14, 7 23 Hier. 14. 7 24 cf. Ps. 43. 22 ) [*]( 3 relincunt La.c. fetos P,Aa.c. 4 foenum V fenum P ut quae] utq; V 5 cjbo A 6 est] in iob add. MAPv 7 solitudinemP 9 similitudinem draconum v 10 clara luce P rat(c)ionabilibus P(M)v ciuis P 11 in om. P pro et om. v 12 penuria V penuria P 13 sunt om. P pr. possunt Mv discere in mg. M alt. possunt Mv possit Y 14 responderint v cum Vulg. 15 (= 21) restituerunt L restiterint v 16 aduersiones V 17 peccabimusP 18 expectatio MAV,La.c. 19 discen- dant P 20 marceseunt V iniquitatis La.c. 22 secundumj solum V nomen scm V,La.c. 23 anersationes (ti s. u.) M )
[*]( 14, 8b. 9a )Quare futurus es quasi colonus in terra et quasi uiator declinans ad manendum? quare futurus es uelut uir uagus aut fortis, qui non potest saluare? LXX: quare factus es sicut aduena in terra et quasi indigena deuertens ad manendum? numquid eris quasi homo dormiens et quasi u i r, qui saluare non possit?
Iudaei hunc locum sic intellegunt: \'quare segregas te a populo tuo et quasi uiator propter unius horae refrigerium non curas, quali utaris hospitio, sed ad alia transiturus non salues plebem tuam et templum quondam iuclytum deseras?1 nostri uero de futura Christi dispensatione dici putant, quod futurus sit peregrinus in terra et paruo tempore terrae usurus hospitio et quasi uir pertransiens ac robustus relicto Israhel tendat ad gentium multitudinem, ut de loco ad locum, de populo ad populum, de templo ad ecclesiam transeat.