In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Grandis sterilitas, quando et ceruae in agro pariunt et relinquunt fetus suos. quia non sit herba uel faenum, ut, quae odore narium serpentes extrahunt de cauernis et uenenata interficiunt animantia, cibo gratiae non utantur, onagri quoque. de quibus scriptum est: quis dimisit in solitudine onagrum liberum?, plana et campestria relinquentes stent in rupibus et currere nequeant et attrahant uentum in draconum similitudinem deficiantque oculi eorum et claram lucem cernere nequeant rationalibus subtractis cibis.
siccitas haec saepe accidit in ecclesiis, quando et cerui et onagri inueniuntur in populis et magistrorum paenuria contabescunt, sunt, qui possint discere. et non sunt. qui possint docere.
[*]( 14, 7. sa )Si iniquitates nostrae responderunt — siue restiterunt — nobis, domine. fac propter nomen tuum, quoniam multae sunt auersiones nostrae — uel peccata nostra —. tibi peccauimus, exspectatio Israhel, saluator eius in tempore tribulationis . Si dubitamus, quare non descendant pluuiae super terram, quare cuncta ariditate marcescant, audiamus: iniquitates nostrae restiterunt nobis; \'propterea, domine, non secundum opera nostra, sed secundum sanctum nomen tuum uince multas auersiones nostras.