In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 8, 6 )Attendi et auscultaui; nemo, quod bonum est, loquitur, nullus est, qui agat paenitentiam super peccata suo dicens: quid feci? omnes conuersi sunt ad cursum suum quasi equus impetu uadens ad proelium . Reuocati ad paenitentiam audire contemnunt nec sufficit eis contra dominum deliquisse et locutos esse blasphemiam, sed omnes instar equorum et feruido cursu ad proelium ruentium non recogitant super peccato suo nec dicunt: quid feci?

per quae intellegimus uel de omni genere humano ista dici, quod pronum sit ad uitia, uel de tempore saluatoris, quando omnes declinauerunt, simul inutiles facti sunt; non fuit. qui faceret bonum, non fuit usque ad unum. unde et ipse mystice clamitat: saluum me fac, domine, quoniam defecit sanctus! sin autem haec ita se habent. [*]( 7. 8. 9 Hier. 8, 5 19 Hier. 8, 6 21 cf. Gen. 6. 5. 8, 21 22 *Ps. 13, 3 24 Ps. 11, 2 ) [*]( -3 auersatus MAVP,La.c. 4 auersatione L adpreenderunt P 5 ergo P inquit magis ego v 6 plares v 7 qaem Pa.c. 9 contraria] sunt add. VP,LMAa.c. 10 diii La.c. iniqaa] in qua a.c. 12 ascultaui La.c. obacultaai Pa.c. 15 impetum La.r., om. P 16 suifecit M 17 locutus LAa.c. loquutus M blasphemia P 18 omnis LMa.c. 19 peccata sua MAVP 21 quod] quia v 23 pr. fuit] erat v qui—fuit om. Y 24 mytice La.c. mistice V, om. P )

110
ubi sunt, qui in nostra esse dicunt positum uoluntate omni carere peccato? nemo, inquit, quod bonum est loquitur, quia etiam pro otioso uerbo reddituri sumus rationem in die iudicii.

[*]( 8, 7) Miluus in caelo cognouit tempus suum, turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus aduentus sui; populus autem meus non cognouit iudicium domini . Pro \'miluo\', quem interpretatus est Symmachus, LXX et Theodotio ipsum uerbum Hebraicum posuere \'asida\', Aquila \'herodiona\'. rursumque pro \'hirundine\' Symmachus \'cicadam transtulit, quae Hebraice dicitur (sis\'. pro eo autem, quod nos posuimus \'ciconiam\', et Aquila et Symmachus ita, ut in Hebraeo scriptum est, \'agur\' transtulerunt. pro quo LXX \'agri passeres\' interpretati sunt.

unus autem atque idem sensus est, qui et in Isaiae principio ponitur: agnouit bos possessorem suum et asinus praesaepe domini sui, Israhel autem me non cognouit et populus meus non intellexit; quod etiam paruae aues sua norint tempora et sciant, quando ad calida festinantes loca rigorem hiemis debeant declinare et rursum ueris principio ad solitas uenire regiones. \'caelum\' autem hic pro \'aere\', qui supra est, debemus accipere.

[*]( 8, H )Quomodo dicitis: sapientes sumus et lex domini nobiscum est? uere mendacium operatus est[*]( 2 Hier. 8, 6 3 cf. Matth. 12. 36 8. 10. 12 Hier. 8, 7 8. 9. 10. 12. 13 *Hier. 8, 7 15 *Esai. 1, 3 )[*]( 1 qui] & add. P dicunt positum esse c uoluntatem MAPa.r. 3 qui La.c. 6 irundo V ciconea LMAa.c. 8 (= 10. 12) simmachus P 9 hebraeicum M aciaa P 10 erodiona AV.LMa.c. erodiano (pr. o ex a: ṽ g. ano m2) P herodium v rursum v -hvrundine M irundine F arundine P 12 ciconeam L,MAa.c. pr. et eras. MA alt. & s. u. P hebreo A 15 esaiae VP,Aa.c. bos (b ex u; u s. 0) M 16 praesepe V,La.c(ia s. e terl.) A praesip∗e M praesepem P 19 ad om. P eallida P 20 hyemis M rursus MAVPv 21 qui supra est aere(-ē) qui supra est A(M) tpr. qui supra est exp. A: alt. eras. М) qui supra est aere V 23 sapientes] uos add. (s. u.) MA cum Vulg. 24 uere-scribarum in mg. add. m. saec. fere IX L, om. eet. )

111
stilus mendax scribarum. Ad scribas loquitur et Pharisaeos, qui legis iactant notitiam et scribentes scribunt iniquitatem. quodque ait:

[*]( 8, 9a )Con fusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt, non quo sapientes sint, qui ista faciunt, sed sapientes uocat, ut suo iudicio condemnentur et e contrario sapientia eorum conuincatur stultitia dicente Paulo: qui doces alium, [*]( 8, 9b ) te ipsum non doces? et quia uerbum domini proiecerunt, ideo nulla sapientia est in eis. frustra igitur iactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt.

[*]( 8, 10.11 (10) )Propterea dabo mulieres — siue uxores — eorum externis, agros eorum heredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student, a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium — siue iniquitatem —. et sanabant contritionem filiae populi mei ad ignominiam dicentes: pax, pax, cum non esset pax.