In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
Receperunt mercedem operum suorum, ut, qui uerbum domini proiecerunt, ipsi abicerentur ab eo. \'uxores\', inquit, \'eorum et possessiones tradam hostibus. et ne mea crudelis putetur esse sententia, causas auditor agnoscat: a minimo usque ad maximum omnes auaritiae student — radix est enim omnium malorum auaritia —, a propheta usque ad sacerdotem. qui alios peccantes prohibere deberent, primi sceleribus subiacent et cuncti uel iniqua faciunt, dum aliena diripiunt, uel certe mendacium, ut non sit ueritas in ore eorum. et post [*]( 7 *Rom. 2, 21 11 ♦Hier. 8, 10 15 *Hier. 8, 11 17 cf. Matth. 6, 2. 5. 16 18 cf. Hier. 8, 9 21. 23 *Hier. 6, 13. 8, 10 22 *I Tim. 6, 10 ) [*]( .1 et] ad add. VP 5 snnt] uerbum enim domini proiecerant et sapientia nulla est in eis ex Vulg. add. Erasmus 0 quod Ap.c.m2 sunt codd. (corr. M) 6 suo] sub v e om. A,Ma.c. 7 Paulo] apostolo add. v 9 sapientia nulla Vulg. 12 eiteris Vulg. 13 ad om. M auaritia P auaritiam Vulg. student] sequuntur Vulg. 15 sanabunt P cum Vulg. 16 filia APa.c. 17 pai ter posuit V 18 abiecerentur L 21 agnoscat] quia add. s. v. m3 A 22 enim om. A )
haec cotidie in nostro quoque populo cernimus dicente apostolo: qui praedicas non furandum, furaris et reliqua. qui cum peccatores et diuites uiderint, sanare cupiunt contritionem filiae populi dei, hoc est ecclesiae, in ignominiam uel eorum, qui decipiuntur. uel eorum. qui alios decipiunt. ut dicant omni facinore coopertis: pax, pax. cum nulla sit pax, et bellum eis immineat peccatorum.
[*]( 8,12 a )Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. quin immo confusione non sunt confusi et erubescere nescierunt. ’Ερωτηματιϰω̄ς hoc est legendum: ut sit sensus: \'erubuerunt in sceleribus suis, intellexerunt abominationes quas operati sunt?\' \'nequaquam, sed in tantam proruperunt amentiam, ut nec confusione cuperent emendare uitia nec spe ueniae sua scelera confiteri\'.
[*]( 8, 12 b )Idcirco cadent inter corruentes; in tempore uisitationis suae corruent, dicit dominus. Haec sunt praemia eorum, qui erubescere nescierunt, ut. quorum dignitas erat excelsior populis, ruinis populi miscerentur. a minimo enim usque ad maximum omnes auaritiae student et a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium: uisitationis autem tempus propinqua captiuitas est.
[*]( 8, 13 )Congregans congregabo eos, dicit dominus; non est uua in uitibus et non sunt ficus in ficulnea:[*]( 4 Rom. 2, 21 8 *Hier. 8, 11 20 *Hier. 6, 13. 8, 10 )[*]( 1 uerbo P 3 dicente] beato Paulo add. v 4 predicans V 5 cnmq: A uiderent Lcu. 6 filia P ecclesia P in om. P 7 pr. qui—eorum s. u. P ut om. V omnibus P 9 immineant MAa.r. 10 qui MP.La.c. 12 EpatHMaCTIKѠ M epaTHMaCTIKѠC (erathemaaticos s. u.) A HpaθΗƆ-CaCθιΚѠC V epaTHMaCTIKaC P est om. MAVP 13 auia] et add. v abhominationes (h s. u.) A 14 eruperunt MA erubuer̄ P(V?) erupere v 15 confusionem Ma.r. spe P 17 ruentes F 19 et Aa.c.m2 22 prophetam L 23 autem om. M 26 uua post uitibus r. P ( = p. 113, 8) )
qui fructus uitium non sumitis. et non sunt ficus in ficulnea obsesso populo, qui suarum arborum poma cernit ab hostibus diripi. folia\', inquit. \'defluent aestate autumnoque transactis. dedi enim eis, quae praeterire cernerent et maiore dolore amitterent rerum omnium abundantiam. Quam eis tangerre non licebat\'.
[*](8, 14.15 )Quare sedemus? conuenite et ingrediamur ciuitatem munitam — siue ciuitates munitas — et sileamus ibi — siue proiciamur ibi —, quia dominus noster abiecit — siue silere fecit — nos et potum dedit nobis aquam fellis; peccauimus enim domino. exspectauimus pacem et non erat bonum, tempus medelae et ecce formido.