In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7, 34 )Et quiescere faciam de urbibus Iuda et de plateis Hierusalem uocem gaudii et uocem laetitiae et uocem sponsi et uocem sponsae; in desolationem enim erit terra. Cum locus idololatriae uersus fuerit in sepulchra, ut. ubi deum offenderant, ibi eorum inhumata iaceant cadauera, de urbe quondam Hierusalem et de ceteris urbibus. quae sub illius dicione erant, auferetur omnis laetitia et maerore gemituque et desolatione omnia complebuntur.

[*]( 8. 1—3 )In tempore illo, ait dominus, eicient ossa regis Iuda et ossa principum eius et ossa sacerdotum et ossa prophetarum et ossa eorum, qui habitauerunt in Hierusalem, de sepulchris suis. et expandent ea ad solem et lunam et omnem militiam caeli, quae ditxeru ut et quibus seruierunt et post quae ambulauerunt et quae quaesierunt et adorauerunt, non colligentur et non sepelientur; in sterquilinium super faciem terrae erunt. et eligent magis mortem quam uitam omnes, qui residui fuerint de cognatione hac pessima in uniuersis locis, quae derelicta sunt,[*]( 1 locoj ubi add. s. u. m2 A 2 religionisj demona erat ibi s. ṇι̣ṣ m2 A sepnlcra AP quod P 3 deuorarentur P,MAa.r. 4 babi gat P me*tu*ens (tu in ras.) M 5 manifeste P 7 legentis P quanto-disseratur om. V si* A 8 orbibus Max. 9 et om. r 10 pro et eras. A, om. Vulg. 11 terre P idolatriae AVP 12 offen- Gerat Pa.c. 13 quidem P 14 auferitur La.c. 16 illo tempore Vulg. eiėcient L 17 reges Ma.c. et add., sed eras. V 17 regum Vulg. 19 in om. MPv eum Vulg. 20 alt. et] ad add. r malitiam Pa.c. 23 sepellientar Ma.r. sterquilinum L; sed cf. p. 108, 13 etc. 24 faciae La.c. et s. u. L 25 omnis La.c. )

108
ad quae eieci eos, dicit dominus exercituum.

Omnia, quae prophetalis sermo describit. nostro tempore cernimus accidisse, non uni Hierusalem, quae ista perpessa est a Chaldaeis atque Romanis, sed uniuerso orbi, ita ut lacrimae aruerint et ossibus mortuorum uniuersa completa sint. et quia solebant iuxta antiquum morem aurum et quaedam ornamenta uel mulierum uel uirorum in sepulchris condere, haec quoque frangebat et effodiebat auaritia, ut caelo et luci proderent.

et ideo primum regum Iuda et principum eius, sacerdotum quoque et prophetarum et uniuersi populi, qui fuerant in Hierusalem, ossa de tumulis proferebantur patentia soli et lunae et omni stellarum aspectui, ut, quibus seruierant derelicto deo, eorum paterent aspectibus et consumta in sterquilinium et cineres soluerentur, si quis autem de multitudine potuisset effugere, ad quaecumque loca uenisset, mortem praeferret uitae et remedium infelicis animae putaret interitum.

[*]( 8, 4 )Et dices ad eos: haec dicit dominus: numquid, qui cadit, non resurget? et qui auersus est, non reuertetur — siue non auertet —? Post tanta mala ad paenitentiam prouocat eos, qui potuerint remanere, siue priusquam ueniant. quae minatus est, hortatur ad conuersionem et dat locum paenitentiae.

quod autem iuxta Hebraicum scriptum est:etqui auersus est. non auertetillud significatquod, qui a deo auersatus est, si uoluerit ad meliora conuerti. possit [*]( 19 *Hier. 8, 4 23 *Hier. 8, 4 ) [*]( 1 at quae M,Pa.c. atq. V.Aa.c.m2 eiecit VP,LMAa.c. exercita V 3 chaldeis A,La.c. 4 ite Pa.e. 5 uniuersa completa sint ossibus mortuorum v 6 annum s. u. L 8 pr. et s. u. L loce M proderentar a 10 fuerat Ap.r. 11 patientia P soli om. M 12 omnium v stillarum La.c. 13 parerent MAVP consumpta AV,La.c. consuunnata P 14 cineris LМAa.c. 15 ad] atq; M,Aa.c. praeferre V 16 re∗medium L putaret∗∗ L 17 dices]dicisPa.c. 18 cadet MVP,LAa.c.,v surget V 19 reuertitur PyLa.c. auertit P,La.c. auertetur v (=23) po∗∗st V malitia P 20 potuerunt La.c. 21 aeniat Pa.c. ortatar A,Pa.c. confessionem P 23 quod om. LAVP,Ma.c. 24 uersatos M eonuertere V possit—conuertere om. V )

109
et dei furorem ad meliora conuertere et uenienti obsistere et plagas precibus euitare.

[*]( 8, 5 )Quare ergo emersus est populus iste in Hierusalem auersione contentiosa, adprehenderunt mendacium et noluerunt reuerti? \'Quanto ego\', inquit. \'magis ad paenitentiam prouocaui, tanto illi plus recesserunt a me non tam peccandi studio quam me superandi. adprehenderunt enim fortiter mendacium uel idola uel praua quaeque ueritati iustitiaeque contraria et noluerunt reuerti\'non dixit \'non potuerunt\' —, \'sed omni studio iniqua sectati sunt\'.