In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( <!.4b.5 )Uae nobis, quia declinauit dies, quia longiores factae sunt — siue defecerunt — umbrae uesperae. surgite et ascendamus in nocte et dissipemus domos — siue fundamenta — eius! Illi dicunt: surgite et ascendamus in meridie et clara luce pugnemus\': isti respondent: uae nobis, quia longiores factae sunt umbrae uesperae, secundum illud Uergilianum: et iam summa procul uillarum culmina fumant maioresque cadunt altis de montibus umbrae. et est sensus:

(si per diem haec patimur, quid patiemur in noete ? \' rursumque, qui supra dixerant: sanctificate super eam bellum atque consurgite\'. nunc ipsi se prouoeant ad bellandum dicentes: \'surgite et ascendamus in nocte, ut sciant aduersarii non temporis uictoriam esse, sed uirium, et dissipemus domos, quae frustra murorum firmitate uallantur\'.

[*]( 6, 6a )Quia haec dicit dominus exerieituum: caedite lignum — siue ligna — eius, effundite — siue conportate — circa Hierusalem aggerem! \'Idcirco\', inquiunt, de uictoria securi sumus, quia praeceptum domini est imperantis Chaldaeis: ligna succidite et futuris munitionibus aggerem [*]( 1. 2 Hier. 6, 4 6 *Hter. 6, 4 8 *Hier. 6, 5 9. 10 *Hier. 6. 4 12 Verg. Eel. I 82. x3 16 Hier. 6. 4 18. 20 Hier. 6, 5 23 *Hier. 6, 6 ) [*]( 1 super om. P 2 est om. P 3 meridiem v 6 uesperi Mp.c.,c cum Vulg. uespere A VP 7 noctem M,La.c. 8 domus LAP,Ma.c.; sed cf. p. 45, 16. 77, 13. 81, 20 etc. eius add. υ eius] illius υ H aesperi Mp.c. uespere VPv uirgilinum VP.MAp.c. 16 sanctificare MP 17 consurgere P 18 bellumdum Pa.c. 20 domus A,Ma.c. firmitateṁ L 22 cedite P 23 ligna] lingua Pa.c. eiuaj et add. v cum Vulg. fundite Vulg. 25 inperantis P 26 chaldeis A.La.c succindite V monitionibus Pa.c. ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 6 )

82
conportate!\'per quae ostenditur, antequam ueniat, non statim urbem coronae esse capiendam, sed longa obsidione, ut postea legimus.

[*]( 6,6b. 7 a )Haec est ciuitas uisitationis — siue mendex omnis calumnia — uel oppressio — in medio eius. sicut frigidam facit cisterna — uel lacus aquam suam, sic frigidam fecit malitiam suam. Praecipit dominus, ut arbores succidantur, ut fundantur per circuitum aggeres, quia tempus uisitationis eius aduenerit, ut recipiat pro peccatis suis, quorum maximum est συϰοϕαντία, ut innocentem opprimat per calumniam.

quomodo ergo cisterna uel lacus frigidam facit aquam suam, sic in medio Hierusalem malitia, quae in ea est, omnem calorem perdidit uitae. et hoc notandum, quod sancti spiritu feruentes appellentur, mala autem frigida sint: unde et illud scriptum est, quod in nouissimis diebus, quando multiplicata fuerit iniquitas, refrigescet caritas multorum. quod puto et illud sonare: adsimulatus sum descendentibus in lacum.

hoc autem Latinus lector intellegat, ut semel dixisse sufficiat, \'lacum\' non \'stagnum\' sonare iuxta Graecos, sed \'cisternam\', quae sermone Syro et Hebraico \'gubba\' appellatur. in praesenti autem loco pro \'lacu\', quem omnes similiter transtulerunt, in Hebraico \'bor\' dicitur.

[*]( 6, 7 b. 8 )Iniquitas et nastitas audietur in ea, coram me semper infirmitas et plaga. erudire, Hierusalem. ne forte recedat anima mea a te, ne forte ponam te desertam terram inhabitabilem! LXX: [*]( 2 cf. Hier. 32 (39), 2. 24 3. 4 *Hier. 6, 6 5 *Hier. 6. 7 10 cf. Dan. 13, 53 13 Rom. 12, 11 15 cf. Ps. 118, 69. Matth. 24, 12 16 *Ps. 27, 1 25 *Hier. 6, 7. 8 )[*]( 1 ueniat] corona add. v 2 coronae (a inras.) L c̣ο̣ṛο̣ṇạṃ P corona cet., 0 3 est ėṡṫ L est om. V 4 uel] siue υ 5 fecit Vulg. laquus V 6 facit malitiam ̣ suaṃΡ 7praecipit scripsi praecepit codd. v snceidantur] et add. υ 9 CITO- M CyKѠΦΑΝθΥΛ (sirophantia s. u ) A CYpΟΦΑΝeia F CYRÜ- ΦΛΝΤΙΛ P 12 malitiae M,La.c. 13 sancto v spiritu] accensi add. v appellantur V,La.c.Mp.c. malumP 15 refrigisce La.c. refrigescit Aa.c. 16 assimilatus V.Mp c. 17 dicentibus La.c. diseendentibus P 19 siro P _ 20 (=21) ebraico M gab L (an gob uel geb?) CaBBa V gabba P lacu. V 21 bor r hor codd. )

83
impietas et miseria audietur in ea contra faciem eius. per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te, ne faciam te inuiam terram, quae non habitetur, Per [*]( 2 ) haec discimus, quod flagellet dominus omnem filium, quem recipit; et idcirco plagis atque tormentis eruditur Hierusalem, ut corrigatur et non recedat anima dei ab ea et redigatur in solitudinem. si quando igitur crebris angustiis subiacemus, recordemur in consolationem nostri istius uersiculi: per omnem dolorem et flagellum erudieris. Hierusalem.