Sed hoc, ais, in martyrio. Erras, frater, erras, si putas umquam Christianum persecutionem non pati; et nunc cum maxime oppugnaris, si te oppugnari nescis. Adversarius noster tamquam leo rugiens aliquem devorare quaerens circuit, et tu pacem putas? Sedet in insidiis cum divitibus in occultis, ut interficiat innocentem; oculi eius in pauperem respiciunt; insidiatur in occulto sicut leo in spelunca sua; insidiatur ut rapiat pauperem: et tu frondosae arboris tectus umbraculo molles somnos,futura praeda, carpis? Inde me persequitur luxuria, inde avaritia conatur inrumpere,
p.36
inde venter meus vult mihi deus esse pro Christo, conpellit libido, ut habitantem in me spiritum sanctum fugem, ut templum eius violem, persequitur me, inquam, hostis, cui nomina mille, mille nocendi artes: et ego infelix victorem me putabo, dum capior?
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus; immo apostoli disce sententiam, qui ait: Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi. Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens: Mortificate membra vestra, quae in terra sunt, exponentes fornicationem, immunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum servitus, propter quae venit ira Dei. Non est tantum in eo servitus idoli, si quis duobus digitulis tura comprehensa in bustum arae iaciat aut haustum patera fundat merum. Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam; neget sacrilegium in libidine, sed is qui membra Christi et hostiam vivam placentem Deo cum publicarum libidinum victimis
p.38
nefaria conluvione violavit; non fateatur idolatras eos, sed similis eorum, qui in Actibus Apostolorum ex patrimonio suo partem pretii reservantes praesenti periere vindicta. Animadverte, frater: non tibi licet de tuis quicquam habere rebus. Omnis, inquit dominus, qui non renuntiaverit cunctis quae possidet, non potest meus esse discipulus.
Cur timido animo Christianus es? Respice cum patre relictum rete, respice surgentem de teloneo publicanum, statim apostolum. Filius hominis non habet, ubi caput reclinet: et tu amplas porticus et ingentia tectorum spatia metaris? Hereditatem expectas saeculi, coheres Christi? Interpretare vocabulum monachi, hoc est nomen tuum: quid facis in turba, qui solus es? Et haec ego non integris rate vel mercibus quasi ignaros fluctuum doctus nauta praemoneo, sed quasi nuper naufragio eiectus in litus timida navigaturis voce denuntio. In illo aestu Charybdis luxuriae salutem vorat, ibi ore virgineo ad pudicitiae perpetranda naufragia Scyllaceum renidens libido blanditur; hic barbarum litus, hic diabolus pirata cum sociis portat vincla capiendis. Nolite credere, nolite esse securi. Licet in morem stagni fusum aequor adrideat, licet vix summa iacentis elementi spiritu terga crispentur, magnus hic campus montes habet,
p.40
intus inclusum est periculum, intus est hostis. Expedite rudentes, vela suspendite. Crux antemnae figatur in frontibus: tranquillitas ista tempestas est. Quid ergo? quicumque in civitate sunt, Christiani non sunt? Non est tibi eadem causa, quae ceteris. Dominum ausculta dicentem: Si vis perfectus esse, vade, vende omnia tua et da pauperibus et veni, sequere me. Tu autem perfectum te esse pollicitus es. Nam cum derelicta militia castrasti te propter regnum caelorum, quid aliud quam perfectam sectatus es vitam? Perfectus autem servus Christi nihil praeter Christum habet; si praeter Christum habet, perfectus non est. Et si perfectus non est, cum se perfectum Deo fore pollicitus sit, ante mentitus est. Os, autem, quod mentitur, occidit animam. Igitur, ut concludam, si perfectus es, cur bona paterna desideras? Si perfectus non es, dominum fefellisti. Divinis evangelium vocibus tonat: Non potestis duobus dominis servire, et audet quisquam mendacem Christum facere mamonae et domino serviendo? Vociferatur ille saepe: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me. Et ego onustus auro arbitror me Christum sequi? Qui dicit se in Christo manere, debet, quomodo ille ambulavit, et ipse ambulare.
Quodsi nihil habes, ut responsurum te scio, cur
p.42
tam bene paratus ad bella non militas? Nisi forte in patria tua te arbitraris hoc facere, cum in sua dominus signa non fecerit. Et cur id? Cum auctoritate sume rationem: Nemo propheta in sua patria honorem habet. Non quaero, inquies, honorem; sufficit mihi conscientia mea. Neque dominus quaerebat, quippe qui, ne a turbis rex constitueretur, aufugit. Sed ubi honor non est, ibi contemptus est; ubi contemptus, ibi frequens iniuria; ubi autem iniuria, ibi et indignatio; ubi indignatio, ibi quies nulla; ubi quies non est, ibi mens a proposito saepe deducitur; ubi autem per inquietudinem aliquid aufertur ex studio, minus fit ab eo, quod tollitur, et ubi minus est, perfectum non potest dici. Ex hac supputatione illa summa nascitur, monachum perfectum in patria sua esse non posse. Perfectum autem esse nolle delinquere, est.
Sed de hoc gradu pulsus provocabis ad clericos: An de his aliquid audeam dicere, qui certe in suis urbibus commorantur? Absit ut quicquam de his sinistrum loquar, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos etiam Christiani sumus, qui claves regni caelorum habentes quodammodo ante iudicii diem iudicant, qui sponsum domini sobria castitate conservant. Sed alia, ut ante praestruxi, monachi causa est, alia clericorum. Clerici oves pascunt, ego pascor; illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non
p.44
defero. Nee possum obtendere paupertatem, cum in evangelio anum videam duo, quae sola sibi supererant, aera mittentem. Mihi ante presbyterum sedere non licet; illi, si peccavero, licet tradere me Satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat. Et in veteri quidem lege, quicumque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo aut gladio cervice subiecto contemptum expiabat cruore. Nunc vero inoboediens spiritali mucrone truncatur aut eiectus de ecclesia rabido daemonum ore discerpitur. Quod si te quoque ad eundem ordinem pia fratrum blandimenta sollicitant, gaudebo de ascensu, timebo de lapsu. Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Scimus ista, sed iunge, quod sequitur: Oportet autem huiusmodi inreprehensibilem esse, unius uxoris virum, sobrium, pudicum, prudentem, ornatum, hospitalem, dicibilem, non vinolentum, non percussorem, sed modestum. Et ceteris de eo, quae sequuntur, explicitis non minore* in tertio gradu adhibuit diligentiam dicens: Diaconos similiter pudicos, non bilingues, non multo vino deditos, non turpilucros, habentes mysterium fidei in conscientia pura. Et hi autem probentur primam et sic ministrent nullum crimen habentes. Vae illi homini, qui vestem non habens nuptialem ingreditur ad cenam! Nihil superest, nisi ut statim audiat: Amice, quomodo
p.46
huc venisti? et illo obmutescente dicatur ministris: Tollite illum pedibus et manibus et mittite eum in tenebras exteriores; ibi erit fletus et stridor dentium. Vae illi, qui acceptum talentum in sudario ligans ceteris lucra facientibus id tantum, quod acceperat, reservarit! Ilico indignantis domini clamore ferietur: Serve nequam, quare non dedisti pecuniam meam ad mensam, et ego veniens cum usuris exegissem? id est: deposuisses ad altare, quod ferre non poteras. Dum enim tu, ignavus negotiator, denarium tenes, alterius locum, qui pecuniam dupli-care poterat, occupasti. Quam ob rem sicut is, qui bene ministrat, bonum gradum sibi adquirit, ita, qui indigne ad calicem domini accedit, reus erit dominici corporis et sanguinis.
Non omnes episcopi episcopi. Adtendis Petrum, sed et Iudam considera. Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice, quem dominus in Apocalypsi sua odit; qui tam turpia et nefanda commentus est, ut Ophitarum heresis ex illa radice nascatur. Probet se unusquisque et sic accedat. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum. Cornelius centurio adhuc ethnicus dono spiritus sancti inundatur; presbyteros Danihel puer iudicat; Amos ruborum mora destringens repente propheta est; David pastor adlegitur in regem; minimum discipulum Iesus amat plurimum. Inferius, frater,
p.48
accumbe, ut minore veniente sursum iubearis accedere. Super quem dominus requiescit, nisi super humilem et quietum et trementem verba sua? Cui plus creditur, plus ab eo exigitur. Potentes potenter tormenta patientur. Nec sibi quisquam de corporis tantum mundi castitate supplaudat, cum omne verbum otiosum, quodcumque locuti fuerint homines, reddituri sint pro eo rationem in die iudicii, cum etiam convicium in fratrem homicidii sit reatus. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum iam cum Christo regnantium, ne forte veniat angelus, qui scindat velum templi tui, qui candelabrum tuum loco moveat. Aedificaturus turrem futuri operis sumptus supputa. Infatuatum sal ad nihilum est utile, nisi ut proiciatur foras et a porcis conculcetur. Monachus si ceciderit, rogabit pro eo sacerdos; pro sacerdotis lapsu quis rogaturus est?