Sed quia e scopulosis locis enavigavit oratio et inter cavas spumeis fluctibus cautes fragilis in altum cumba processit, expandenda vela sunt ventis et quaestionum scopulis transvadatis laetantium more nautarum epilogi celeuma cantandum est. O desertum Christi floribus vernans! O solitudo, in qua illi nascuntur lapides, de quibus in Apocalypsi civitas magni regis extruitur! O heremus .familiari Deo gaudens! Quid agis, frater, in saeculo, qui maior es mundo? Quam diu te tectorum umbrae
p.50
premunt? Quam diu fumeus harum urbium carcer includit? Crede mihi, nescio quid plus lucis aspicio. Libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris volare fulgorem. Paupertatem times? sed beatos pauperes Christus appellat. Labore terreris? sed nemo athleta sine sudoribus coronatur. De cibo cogitas? sed fides famem non sentit. Super nudam metuis humum exesa ieiuniis membra confidere? sed dominus tecum iacet. Squalidi capitis horret inculta caesaries? sed caput tuum Christus est. Infinita heremi vastitas terret? sed tu paradisum mente deambula. Quotienscumque illuc cogitatione conscendens, totiens in heremo non eris. Scabra sine balneis adtrahitur cutis? sed qui in Christo semel lotus est, non illi necesse est iterum lavare. Et, ut breviter, ad cuncta apostolum audias respondentem: Non sunt condignae passiones huius saeculi ad superventuram gloriam, quae revelabitur in nobis. Delicatus es, carissime, si et hic vis gaudere cum saeculo et postea regnare cum Christo.
Veniet, veniet illa dies, qua corruptivum hoc et mortale incorruptionem induat et immortali-tatem. Beatus servus, quem dominus invenerit vigilantem. Tunc ad vocem tubae pavebit terra cum populis, tu gaudebis. Iudicaturo domino lugubre mundus immugiet; tribus ad tribum ferient pectora; potentissimi quondam reges nudo latere
p.52
palpitabunt; exhibebitur cum prole sua vere tunc ignitus Iuppiter; adducetur et cum suis stultus Plato discipulis; Aristoteli argumenta non proderunt. Tunc tu rusticanus et pauper exultabis, ridebis et dices: Ecce crucifixus Deus meus, ecce iudex, qui obvolutus pannis in praesepio vagiit. Hic est ille operarii et quaestuariae filius, hic, qui matris gestatus sinu hominem Deus fugit in Aegyptum, hic vestitus coccino, hic sentibus coronatus, hic magus daemonium habens et Samarites. Cerne manus, Iudaee, quas fixeras cerne latus, Romane, quod foderas. Videte corpus, an idem sit, quod dicebatis clam nocte tulisse discipulos. Ut haec tibi, frater, dicere, ut his interesse contingat, qui nunc labor durus est?
Audi, filia, et vide et inclina aurem tuam et obliviscere populum tuum et domum patris tui; et concupiscet rex decorem tuum. In quadragesimo quarto psalmo Deus ad animam loquitur humanam,
p.54
ut secundum exemplum Abrahae exiens de terra sua et de cognatione sua relinquat Chaldaeos, qui quasi daemonia interpretantur, et habitet in regione viventium, quam alibi propheta suspirat, dicens: Credo videre bona domini in terra viventium. Verum non sufficit tibi exire de patria, nisi obliviscaris populi et domum patris tui et carne contempta sponsi iungaris amplexibus. Ne respexeris, inquit, retro nec steteris in tota circa regione; in montem salvum te fac, ne forte comprehendaris. Non expedit adprehenso aratro respicere post tergum nec de agro reverti domum nec post Christi tunicam ad tollendum aliud vestimentum tecta descendere. Grande miraculum: pater filiam cohortatur: Ne memineris patris. Vos de patre diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere dicitur ad Iudaeos et alibi: Qui facit peccatum, de diabolo est. Tali primum parente generati nigri sumus et post paenitentiam necdum culmine virtutis ascenso dicimus: Nigra sum et speciosa filia Hierusalem. Exivi de domo infantiae meae, oblita sum patris, renascor in Christo. Quid pro hoc mercedis accipio? Sequitur: Et concupiscet rex decorem tuum. Hoc ergo illud magnum est sacramentum: Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae et erunt ambo—in carne una? Iam
p.56
non, ut ibi, in una carne, sed spiritu. Non est sponsus tuus adrogans, non superbus: Aethiopissam duxit uxorem. Statim ut volueris sapientiam veri audire Salomonis et ad eum veneris, confitebitur tibi cuncta, quae novit, et inducet te rex in cubiculum suum et mirum in modum colore mutato sermo tibi ille conveniet: Quae est ista, quae ascendit dealbata?
Haec idcirco, mi domina Eustochium—dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei—ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat—habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum—sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum. Nulla in hoc libello adulatio—adulator quippe blandus inimicus est—nulla erit rhetorici pompa sermonis, quae te iam inter angelos statuat et beatudine virginitatis exposita mundum subiciat pedibus tuis.
Nolo tibi venire superbiam de proposito, sed timorem. Onusta incedis auro, latro vitandus est. Stadium est haec vita mortalibus: hic contendimus, ut alibi coronemur. Nemo inter serpentes et scorpiones securus ingreditur. Inebriatus est,
p.58
inquit dominus, gladius meus in caelo, et tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat et spinas, quam serpens comedit? Non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principatus et potestates huius mundi et harum tenebrarum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus. Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia. Caro fragilis et cinis futura post modicum pugnat sola cum pluribus. Cum autem 'fuerit dissoluta et venerit princeps mundi istius et invenerit in ea nihil, tunc secura audies per prophetam: Non timebis a timore nocturno, a sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Cadent a latere tuo mille et decem milia a dextris tuis, ad te autem non adpropinquabit. Quodsi eorum te multitudo turbaverit et ad singula incitamenta vitiorum coeperis aestuare et dixerit tibi cogitatio tua: Quid faciemus? respondit Heliseus: Noli timere, quoniam plures nobiscum sunt, quam cum illis, et orabit et dicet: Domine, adaperi oculos puellae tuae et videat. Et apertis oculis videbis igneum currum, qui te ad exemplum Heliae in astra sustollat, et tunc laeta cantabis: Anima nostra quasi passer erepta est de laqueo venantium: laqueus contritus est et nos liberati sumus.
Quamdiu hoc fragili corpusculo continemur, quamdiu habemus thesaurum istum in vasis ficti-
p.60
libus et concupiscit spiritus adversus carnem et caro adversus spiritum, nulla est certa victoria. Adversarius noster diabolus tamquam leo rugiens aliquid devorare quaerens circuit. Posuisti, ait David, tenebras et facta est nox. In ipsa pertransibunt omnes bestiae silvae, catuli leonum rugientes, ut rapiant et quaerant a Deo escam sibi. Non quaerit diabolus homines infideles, non eos, qui foris sunt et quorum carnes rex in olla succendit Assyrius: de ecclesia Christi rapere festinat. Escae eius secundum Ambacum electae sunt: Iob subvertere cupit et devorato Iuda ad cribrandos apostolos expetit potestatem. Non venit salvator pacem mittere super terram, sed gladium. Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire: Si alte feraris ut aquila, inde te detraham, dicit dominus. Dixerat enim in corde suo: Super sidera caeli ponam sedem meam et ero similis altissimo. Unde cotidie ad eos, qui per scalam Iacob somniante descendunt, loquitur Deus: Ego dixi: dii estis et filii altissimi omnes. Vos autem sicut homines moriemini et tamquam unus de principibus cadetis. Cecidit enim primus diabolus, et cum stet Deus in synagoga deorum, in medio autem deos discernat, apostolus eis, qui dii esse desinunt, scribit: Ubi enim in vobis dissensiones et aemulationes, nonne homines estis et secundum hominem ambulatis?