Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. Select Letters of St. Jerome. Wright, F. A. (Frederick Adam), editor. Cambridge, MA; London: Harvard University Press, William Heinemann Ltd, 1933 (printing).
Soror mea sancti Iuliani in Christo fructus est:
In mea enim patria rusticitatis vernacula deus venter est et de die vivitur: sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae iuxta tritum populi proverbium dignum operculum, Lupicinus sacerdos—secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius: Similem habent labra lactucam asino cardus comedente—videlicet ut perforatam navem debilis gubernator regat et caecus caecos ducat in foveam talisque sit rector, quales illi qui reguntur.
Matrem communem, quae, cum vobis sanctitate
QUANTO studio et amore contenderim, ut pariter in heremo moraremur, conscium mutuae caritatis pectus agnoscit. Quibus lamentis, quo dolore, quo gemitu te absentem persecutus sim, istae quoque litterae testes sunt, quas lacrimis cernis interlitas. Verum tu quasi parvulus delicatus contemptum rogantis per blandimenta fovisti et ego incautus, quid tunc agerem, nesciebam. Tacerem? Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram. Impensius obsecrarem? Sed audire nolebas, quia similiter non amabas. Quod unum potuit, spreta caritas fecit. Quem praesentem retinere non valuit, quaerit absentem. Quoniam igitur et tu ipse abiens postularas, ut tibi, postquam ad deserta migrassem, invitatoriam a me scriptam transmitterem, et ego facturum receperam, invito, iam propera. Nolo pristinarum necessitatum recorderis—nudos amat heremus—nolo te antiquae peregrinationis terreat difficultas. Qui in Christo credis, et eius crede sermonibus: Quaerite primum regnum Dei, et haec omnia adponentur nobis. Non pera tibi sumenda, non virga est; adfatim dives est, qui cum Christo pauper est.
Sed quid ago? Rursus inprovidus obsecro? Abeant preces, blandimenta discedant; debet amor irasci. Qui rogantem contempseras, forsitan audies obiurgantem. Quid facis in paterna domo, delicate miles? Ubi vallum, ubi fossa, ubi hiemps acta sub pellibus? Ecce de caelo tuba canit, cum nubibus debellaturus orbem imperator armatus egreditur, ecce bis acutus gladius ex regis ore procedens obvia quaeque metit: et tu mihi de cubiculo ad aciem, de umbra egrederis ad solem? Corpus adsuetum tunica loricae non suffert, caput opertum linteo galeam recusat, mollem otio manum durus exasperat capulus. Audi edictum regis tui: Qui mecum non est, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. Recordare tiroconii tui diem, quo Christo in baptismate consepultus sacramenti verba iurasti: pro nomine eius non te matri parciturum esse, non patri. Ecce adversarius in pectore tuo Christum conatur occidere; ecce donativum, quod militaturus acceperas, hostilia castra suspirant. Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum
Veniet postea dies, quo victor revertaris in patriam, quo Hierosolymam caelestem vir fortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Paulo capies, tunc et parentibus tuis eiusdem civitatis ius petes, tunc et pro me rogabis, qui, ut vinceres, incitavi. Neque vero nescio, qua te nunc dicas conpede praepediri. Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides. Et nos per ista transivimus. Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt: Cui nos servituros relinquis? Nunc et gerula quondam, iam anus, et nutricius, secundus post naturalem pietatis pater, clamitat: Morituros expecta paulisper et sepeli. Forsitan et laxis uberum pellibus, arata rugis fronte antiquum referens .mamma lallare congeminet. Dicant, si volunt, et grammatici: In te omnis domus inclinata recumbit. Facile rumpit haec vincula amor Christi et timor gehennae. At scriptura praecipit parentibus obsequendum: sed quicumque eos supra Christum amat, perdit animam suam. Gladium tenet hostis, ut me perimat, et ego de matris lacrimis cogitabo? Propter