Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Haec et huiusce modi sub nomine monachorum quidam sentientes et docentes in monasteriis uersabantur, cumque indigne ferrent auctorem tanti mali cum suo errore damnari, quosdam inopes et seruos spe gulae sollicitatos suo iunxere comitatui et facto cuneo sedenti mihi Alexandriae uim facere conati sunt uolentes causam Isidori, quam nos propter uerecundiam et ecclesiae disciplinam episcoporum iudicio seruabamus, proferre in medium et auribus ethnicorum dictu pudenda ingerere, ut seditio et turbae contra ecclesiam miscerentur; quorum consilia destruxit deus sicut Achitofel.
omnis autem conatus eorum hic erat, ut sub nomine Isidori heresem defenderent, qui a multis episcopis propter uarias causas a communione sanctorum fuerat separatus. interim mulier et filius eius adolescens ab his producitur in medium et in loco urbis celeberrimo, quem, ni fallor, Genium uocant, conlocantur. clamitant, quicquid in nostram inuidiam esse credebant, gentilium contra nos populo contionantes ea, quae aures infidelium libenter audirent. inter quae etiam destructionis Sarapii et aliorum idolorum eos quasi in fugam admonentes uociferantur: \'non suntf in iura tepulorum in Nitriae monasteriis\'.