Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

haec autem uniuersa faciebant putantes sibi turbas iungi infidelium et Isidorum episcoporum [*]( 5 Orig. passim 19 cf. II Reg. 15, 31—17, 23\' ) [*]( .1 spatium u spiritualium Vall. tipus u 2 timiamatis u 4 quis Vall. qui u quo u quod Vall. 8 idololatriam Vall. 9 fraudolentae Vall. 14 comitatui u 15 mihi alex. u in Alexandria Vall. 16 quem Vall. 18 dictu (non dicta) u L 21 hisidori u haeresim Vall. qui a scripsi quia u qui Vall. 26 pplos (s eras.) u populos Vall. contionantes scripsi concitantes u 27 etiam u et Vall. Serapii Vall. 28 quasi u qui Vall. amonentes u s u sic Vall. teplorum (= tepulorum) u templorum Vall. ; locus grauiter corruptus 30 sibi u sic Vall. )

151
iudicio eripi, ne cum matre audiretur et puero et (ut) nobis inuidiam concitarent, qui uolebamus eum praesentibus clericis et fideli populo in ecclesia patienter audiri et seruari in persona eius cum. omni timore dei et mansuetudine ecclesiasticam regulam. neque enim! inimici eius sumus nec in aliqua re tam illum quam paucos seruos atque fugitiuos, qui eius negotiis socii sunt, laesimus, sed dei timo-\' rem et normam rigoris euangelici familiaritati pristinae et necessitudini praetulimus.

qui cum accersitus esset ad quaestionem coram episcopis, ut omni clero negotium diceret, et crebrius uocaretur ad causam, coepit subterfugere et differre diem ex die illa uidelicet spe, ut multorum sermo narrabat, quod paulatim mulieris silentium redimeret. et hoc faciens sanctorum fratrum animos uulnerabat. quis enim ambigit fiduciam bonae esse conscientiae, fugam autem et dissimulationem, ut parcius loquar et aperte proferam, quod sentio, apud plerosque genus confessionis iudicari? praesertim cum graue ei mulier datis libellis crimen inpingeret et hoc per populos iactaretur,. illum magnopere agere, ut quolibet potius genere quam episcoporum iudicio res finem acciperet.