Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

et inter haec quasi doloris inpatiens clamante populo: quae sursum est Hierusalem, libera est nihil in ea purum, nihil a uitiis liberum et perpetua securum uirtute contendit. non stetit hactenus profana de angelis disputatio; sed proficiens in scelere: sicut daemones, inquit, nidore hostiarum assidentes aris gentilium pascebantur, ita et angeli sanguine uictimarum, [*]( 2 Orig. negi åQXcõv I fragnii 3 Orig. Jtegi åQXcõv I fragm. 7 Orig. j de oratione c. 15 init. 10 cf. I Cor. 5, 6 et Gal. 5, 9 15 Orig. negi åQXcõv I fragm. 24 Gal. 4, 26 27 Orig. negi åQXcõv I fragm. ) [*]( 1 esset (est set m2) u sit Vall. ueritas et scripsi ueritate u ueritas ValL 2 a salu. Vall. 4 zabls u et diabolus Vall. 5 equo u 7 decoratione (c exp.) u inscribitur Vall. 9 obturabimus u a.c.m2 10 ne et scripsi et ne u ne Vall. 19 resolutis Vall. resolutio u 20 confinxit Vall. confixit u ut Vall. et u 21 creata Vall. creata, s u 22 sint scripsi s u 24 pr. est] e u ihrlm u 26 actenus u haec tenus Vall. 28 assedentes u )

150
quas — spiritalium typus — immolat Israhel, fumo thymia matis delectati uersa bantur prope altaria et huiusce modi alebantur cibis.

quis non putet eum nihil ultra inuenire potuisse, in quo mens uesana corrueret? praescientiam quoque futurorum, quae soli domino nota est, stellarum motibus tribuit, ut ex earum cursu et uarietate formarum daemones futura cognoscant et uel agant aliqua uel ab his agenda demandent. ex quo perspicuum est eum idolatriam et astrologiam et uarias ethnicorum fraudulentiae diuinationis praestigias adprobare.