Epistulae
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.
Nam cum legeretur uolumen Jtsgiaexwv, quae nos \'de principiis\' possumus dicere, in quibus scriptum est, quod filius nobis [*]( 13 *Ps. 11,9 16 *Esai. 28,15 27 cf. Orig. fieQi åQXtilv (Rufinus) 12,6 ) [*]( 1 intellig. u 2 maxime u p.c.m. rec. putant esse (se) scripsi putantes se u putent se coni. Vall. 3 tantam-dementiam Vall. tanta-dementia u prorumpentes (s m. rec.) u 4 cogitationes u a.c.m2 6 e ex et m2 u etiam u et Vall. 7 mordicus Vall. modicus u 8 seruaret Vall. seruarent u 10 egipto u habitauerunt coni, Vall. 14 ambulabunt (non ambulabant) u et om. Vall. similitudinem Vall. (c/. p. J55, 16)-ne u 17 etiam u et Vall. 18 plebis-Vall. piebs u 19 uertantur (non utantur) u nitantur Vall. 20 subtrahant ex subtant m2 u subuertant Vall. 22 proprie (non prope, c/. Vall. adn.) u perrexerim Vall. 23 monach. om. Vall. pene egipto u 25 sudabit MO.C.TO2 26 PIARCON u quae scripsi que ex que m2 u quem Vall. \' i \\ )
quid loquar de resurrectione mortuorum, in qua perspicue blasfemat et dicit, quod post multos saeculorum recursus corpora nostra paulatim redigantur in nihilum et in auram tenuem dissoluantur, ac, ne paruum hoc putaremus, adiecit: resurgens corpus non solum corruptibile sed mortale erit, ut scilicet dominus atque saluator frustra destruxerit zabulum, qui mortis habebat imperium, siquidem et post resurrectionem corruptio et mortalitas in nihilum resolutis corporibus dominatur humanis? de angelis quoque temeraria aliqua confinxit, ut cuncta in caelo ministeria seruitutis dei non sint in caelo creata, sed diuersis lapsibus et ruinis uaria officiorum sortiti sint nomina, causasque ueteres praecessisse, quibus creuerint uel decreuerint.