Epistulae

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 1 (Pars I-III): Sancti Eusebii Hieronymi Epistulae (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52-54). Hilberg, Isidor, editor. Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1910-1918.

cur ergo ad eam scribimus, quam ignoramus? triplex nimirum causa est: prima, qua pro officio sacerdotii omnes Christianos filiorum loco diligimus et profectus eorum nostra est gloria; altera, qua pater defuncti intima mihi necessitudine copulatus fuit; extrema, quae et ualidior, quod I filio meo Auito roganti negare nihil potui, qui crebris litteris inter- . pellatricem duri iudicis superans et multorum mihi, ad quos ante super eadem materia scripseram, exempla proponens ita suffudit pudorem negantis, ut plus considerarem, quid ille cuperet, quam quid me facere conueniret. 1